[go: up one dir, main page]

Jump to content

Pax Brundisina

E Vicipaedia
Aureus effigies M. Antonii et Octaviani monstrans, anno 41 a.C.n. ad Triumviratum commemorandum incusus. Obv.: M ANT IMP AVG III VIR R P C M BARBAT Q P. Rev.: CAESAR IMP PONT III VIR R P C.

Pax Brundisina[1] seu Foedus Brundisinum[2] inter triumviros Octavianum et Antonium ictum est medio anno 40 a.C.n..

Quae ante illam pacem evenerint

[recensere | fontem recensere]

Perusino bello confecto Octavianus legionibus et provinciis (id est Galliis) a Marco Antonio Quinto Fufio Caleno traditis potitus est. Ipse Marcus Antonius iratus in Italiam rediit et Brundisium quod portas sibi clauserat obsidere coepit. Iam ad civile bellum apertum venturi erant, nisi amici et ipsi milites ad pacem eos hortati essent. Conciliatores huius pacis plerumque traditi sunt Lucius Cocceius Nerva[3], Asinius Pollio[4], Maecenas...

De condicionibus pacis

[recensere | fontem recensere]

Praecipuae stipulationes fuere :

  • nova divisio orbis Romani ita ut omnia quae a Scutaro, urbe Illyrica[5], ad orientem solem spectabant Marci Antonii, quae vero ad occidentem Octaviani Caesaris essent. Africa Lepido relicta. Tum duces qui legionibus Marci Antonii in Gallia praefuerant seu in provincias orientales triumvirum secuti sunt, ut Ventidius Bassus et Munatius Plancus, sive quieverunt nec rebus publicis ultra operam dedere ut Asinius Pollio qui per reliquam vitam litteris studuit.
  • partitio bellorum : bellum adversus Parthos Marco Antonio, bellum Siculum contra Sextum Pompeium (nisi tamen pacem cum eo facere maluisset) Octaviano obvenerunt.
  • omnia quae alter egisset et ab altero ratum esse (ita proscripti qui in Marci Antonii fidem sese receperant e catalogo proscriptorum eradebantur et in pristinam dignitatem restituebantur[6]).
  • matrimonium Marci Antonii cum Octavia, sorore Octaviani (paulo enim ante obierant casu et Claudius Marcellus maritus Octaviae et Fulvia uxor Marci Antonii) reconciliationem firmavit.
  1. "... post Brundisinam pacem ...": Velleius Paterculus, Historiae 2.86.3, et "pax circa Brundisium composita" ib. 2.76.3 ("-dus-" ms. P); "Pax Brundusina" apud J. Valart, ed., Horatii opera p. xx
  2. De hoc nomine vide e.g. ANRW vol. 2 pars 31 no. 2 p. 827
  3. Appianus BC V,251-272
  4. Appianus BC V,272
  5. Iacobus Henricus Michel, "Le méridien de Scodra et le partage du monde romain de la paix de Brindes à la fin du Bas-Empire", in Atti IV Convegno Accad. Costantiniana, 1981 : 179-191. Appianus BC V,274.
  6. Et alii Romam redierunt et pater imperatoris Tiberii, Tiberius Claudius Nero cum Livia uxore. Cf. Velleius Paterculus II,77.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Luci Berkowitz, "Pollio and the Date of the Fourth "Eclogue"" in California Studies in Classical Antiquity vol. 5 (1972) pp. 21-38
  • Herbert A. Musurillo, "Horace's Journey to Brundisium: Fact or Fiction?" in Classical Weekly vol. 48 (1955) pp. 159-162
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!