Paula Romana
Obitus: 26 Ianuarii 406; Bethleem
Familia
Memoria
Sanctus (feriae die 26 Ianuarii)
Paula Romana, anno 347 Romae nata et anno 404 in Bethleem mortua, est sancta Christiana, mater deserti, sancti Hieronymi amica, cuius memoria ab Ecclesia die 26 Ianuarii colitur.
Vita
[recensere | fontem recensere]Multa de Paula ex epistolis Hieronymi nota sunt. In familia nobili gentis Furiae nata est. Annos quindecim nata Toxotio nupta est, a quo filias habet quattuor et filium eiusdem nominis Toxotium. Annos 32 nata vidua discipula sanctae Marcellae facta est. Peregrina in Terram Sanctam profecta est. Anno 382 sanctum Hieronymum cognovit. Duo monasteria in Bethlehem aedificavit, unum sibi cum sororibus, alterum Hieronymo cum fratribis; ibi Hieronymus versionem Bibliorum suam fecit, quam Paula multo adiuvabit.
Liberi Paulae
[recensere | fontem recensere]Paulina, Blesilla, Eustochium, Rufina filiae Paulae erant. Sancta Paulina Paulae filia senatori Pammachio nupta est et anno 395 mortua; sancta Blesilla vidua facta anno 384 mortua est. Rufina anno 386 mortua est, Eustochium autem matri socia peregrinationis necnon monasterii instituendi fuit. Mortua est anno 419. Toxotius Paulinae filius primo gentilis fuerat, sed anno 385 baptizatus, anno 389 Laetam, sacerdotis pagani Albini filiam, nupsit. Eorum filia Paula Iunior erat, quae anno 404 ad Eustochium in Terram Sanctam venit, ubi anno 420 oculos sancti Hieronymi conclusit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De sancta Paula in Encyclopaedia Catholica (Anglice)
- Paulae Hieronymo epistola e Heroidibus Eobani Hessi