[go: up one dir, main page]

Jump to content

Polycrates Samius

E Vicipaedia
Wikidata Polycrates Samius
Res apud Vicidata repertae:
Polycrates Samius: imago
Polycrates Samius: imago
Nativitas: 574 a.C.n.; Graecia
Obitus: 522 a.C.n.; Sardis

Familia

Genitores: Aeaces;
Nummus argenteus Samius Polycrate tyranno percussus

Polycrates (Πολυκράτης), Aeacis filius, fuit tyrannus Graeciae antiquae, qui circiter ab anno 538 a.C.n. usque ad annum 522 a.C.n. in insula Samo imperium tenebat.

De tyrannide

[recensere | fontem recensere]

Praecipuus fons de Polycrate sunt Historiae Herodoti. Vi et dolo circa 540 a.C.n. cum fratribus rerum potitus mox sublatis fratribus tota insula solus dominabatur[1]. Multi nobiles Samii - ut philosophus Pythagoras - in exsilium proficisci maluerunt et Dicaearchiam in Italia condiderunt. Navibus pollebat et piraticam exercebat Polycrates[2]. Multas circumiacentes insulas subegerat et Lesbios navali proelio vicerat nec iam civitatibus Ioniae in continenti abstinebat[3]. Tam potens et tam dives erat, ut de thalassocratia (imperio maritimo) sibi paranda cogitarit[4]. Amicitiam cum tyranno Naxio Lygdami, pharaone Amasi et Cyrenaeorum civitate coniunxerat; tamen. cum Cambyses expeditionem in Aegyptum duxit, Polycrates sponte classem ei praestitit ex hominibus sibi res novas cupiendi suspectis constantem[5]. Nec tamen ob piraticam inimicis caruitː circa 525 a.C.n. Lacedaemonii et Corinthii Samum obsidere constituerunt, sed arcem expugnare non potuerunt[6]. Persae quoque, qui Ioniam sibi vindicabant, piratica eius incepta aegre ferebant. In fine Polycrates in insidias incidit ab Oroete, Ioniae et Lydiae satrapa, sibi factas, qui tyrannum Samium in crucem sustulit[7].

De magnificentia

[recensere | fontem recensere]

Magnificentia Polycratis apud Graecos secundum Herodotum cum solis Syracusanorum tyrannis comparanda erat[8]. Claros viros circa se in aula retinebat, ut poetam Anacreontem[9], architectum Eupalinum, medicum Demodocen[10]. Tria aedificia tum in insula Samo erant, quae Herodotus[11] maxima ex iis, quae apud Graecos viderat, iudicabatː templum Herae (Heraïon), aqua a fonte per montem effossum usque ad urbem per Eupalinum ducta, moles in portu. Quae omnia potentiam et divitias Samiorum ostendebant.

De fabula mirabili

[recensere | fontem recensere]
Coquus anulum in pisce inventum domino ostendit. - Imago Matthaei Merian aeri incisa

Herodotus narrabat, quomodo Amasis, rex Aegypti, felicitatem Polycratis nimiam iudicarit atque invidiam deorum timuerit. Itaque amico suadebat, ut rem sibi carissimam sponte amitteret. Ille verbis amici obsecutus anulum aureum, quo maxime delectabatur, in mare iecit. At paulo post quidam piscatores ingentem et lautum piscem nec ulla mensa nisi tyranni dignum ei rettulerunt. Cuius in ventre anulus aureus in mare deiectus omnibus mirantibus repertus est. Quod omen sinistrum, recusantibus donum deis, miserabilem finem vitae Polycrati nuntiabat. Ipse Cicero, cum de natura virtutis et beata vita disputaret, exemplo Polycrate sic utebatur:

Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis inventus est? ille vero, si insipiens—quod certe, quoniam tyrannus—, numquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete, praetore Darei, in crucem actus est. At multis malis affectus. Quis negat? sed ea mala virtutis magnitudine obruebantur.[12]

Egregiam elaborationem poeticam eiusdem fabulae in carmine Theodisco Friderici Schilleri invenerisː Der Ring des Polykrates[13]. Nonnullae comoediae cantatae quoque memorandae sunt, ut Anacréon chez Polycrate[14] Andreae Ernesti Grétry (1799) aut Der Ring des Polykrates op.7: heitere Oper in einem Akt Erici Korngold (1916).

  1. Thalia 39
  2. Thalia 47
  3. Thalia 39
  4. Thalia 122. Thucydides I.13 et III.104. Strabo, Geographica XIV.1.16.
  5. Thalia 40-44
  6. Thalia 44-49 et 54-56.
  7. Thalia 120-128.
  8. Thalia 125ː μεγαλοπρέπεια. Cf Aristoteles, Politica V.11.9.
  9. Thalia 121
  10. Thalia 131
  11. Thalia 60
  12. Cicero, De finibus 5.92.8.
  13. Textus
  14. Libellus J.H. Guy

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Fontes externi

[recensere | fontem recensere]