Stephanus Bannon
Patria: Civitates Foederatae Americae
Familia
Stephanus Bannon, praenominibus plenis Stephen Kevin (Norfolciae in Virginia natus die 27 Novembris 1953) est diurnarius Americanus.
Patre e familia Catholica Hibernica orto, Stephanus Bannon partim in Ricmondia apud Benedictinos eruditus est. Alumnus est Instituti Polytechnici Virginiani, postea et universitatis Georgiopolitanae (ubi securitati nationali studuit) necnon scholae mercatoriae universitatis Harvardianae (ubi gestioni commercii), sed iam e Polytechnico absolutus miles ab anno 1978 usque ad 1985 in classi Civitatum Foederatarum meruerat. Postea argentarius, deinde moderator televisificus fuit. Anno 2007 cum aliis (duce Andrea Breitbart) situm diurnarium Breitbart News condidit. Die 17 Augusti 2016 iuxta Donaldum Trump, qui eo tempore praesidatum petebat, princeps petitionis exsecutivus fit. Statim die 13 Novembris eiusdem anni, Trump victore, consiliarius a strategematibus factus est, quod munus usque ad 18 Augusti 2017 retinuit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Keith Koffler, "Steve Bannon Is Not Done Yet" in Politico Magazine (4 Ianuarii 2018)
- Michael Wolff, "Ringside With Steve Bannon at Trump Tower as the President-Elect's Strategist Plots "An Entirely New Political Movement"" in Hollywood Reporter (18 Novembris 2016)