Nicolaus Clegg
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 7 Ianuarii 1967; Chalfont Sancti Egidii
Patria: Britanniarum Regnum
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Genitores: Nicholas P. Clegg; Eulalia Hermance van den Wall Bake
Coniunx: Miriam González Durántez
Proles: Antonio Clegg, Alberto Clegg, Miguel Clegg
Coniunx: Miriam González Durántez
Proles: Antonio Clegg, Alberto Clegg, Miguel Clegg
Nicolaus Clegg, vulgo Nick sive plene Nicholas William Peter Clegg (natus die 7 Ianuarii 1967) delegatus est Parlamento Regni Britanniarum pro circulo Sheffield Hallam. Ab anno 1999 ad 2004 legatus fuit ad Parlamentum Europaeum. Ab anno 2007 usque in 2015 fuit dux factionis Liberalis Democraticae, et a die 12 Maii 2010 ad 8 Maii 2015 primus minister vicarius, primo ministro Davide Cameron.
Nicolaus Clegg in oppido Chalfont St Giles Buckinghamiensis comitatus natus est, tertius ille quattuor liberorum. Alumnus est Collegii Westmonasteriensis Londinii in urbe atque Collegii Robinson apud Cantabrigienses. Breviter insuper apud Universitatem Minnesotensem studuit et denuo in Collegio Europaeo Brugis in urbe.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Patrick Wintour, Nicholas Watt, "The Clegg catastrophe" in The Guardian (24 Iunii 2015)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Nick Clegg": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Consilium ministrorum Britannicum Davidis Cameron 2010–2016
Ductores factionis liberalis democraticae Britannicae