[go: up one dir, main page]

Jump to content

Norstedts svensk-latinska ordbok

E Vicipaedia

Norstedts svensk-latinska ordbok[1] est lexicon Suecico-Latinum ab Ebbe Vilborg collectum, primum anno 2001 editum, unum ex lexicorum serie sumptu domus editoriae Norstedts divulgata. Numerus lemmatum fere 20 000 est;[2] numerus autem et vocabulorum et phrasium prope summam 28 000 efficit. Propositum operis eo spectat, ut, praeter quod studiorum instrumentum ad usum hodiernum praebeat,[3] demonstret, quomodo "omnia dici Latine possint."[4]

  1. Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Holmiae: Nostedts Akademiska Förlag, 2009. 660 p. ISBN 978-91-7227-572-0.
  2. Praefatio operis, p. X.
  3. Constat enim illustre lexicon Cavallinianum (Svensk-latinsk ordbok) ad hodiernum usum paululum iam obsolevisse.
  4. Praefatio, p. IV.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.