[go: up one dir, main page]

Jump to content

Mina (pondus)

E Vicipaedia
Pondus quinque minarum in Lagaš inventum.

Apud populos antiquos Medii Orientis (Sumerios, Babylonios, Assyrios, Hebraeos) mina erat mensura ponderis, quae per Phoenices ad Graecos (μνᾶ) transiit ubi, quia pracipue in metallis pretiosis pendendis usitabatur, etiam moneta rationalis facta est magnarum summarum numerandarum causa. E Graecia nomen Romam pervenit : nomen non res, quoniam Romani libris non minis numerare solebant nisi cum Graecis fontibus utebantur.

Apud Graecos antiquos mina centum drachmas pendebat ac valebat. Sexaginta minae in uno talento esse solebant. Graeci rationem sexagenariam numerandi a populis semiticis Medii Orientis mutuati sunt, ubi mina sexaginta siclos pendebat valebatque.

Si vis plura legere

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!