Marcus Paulus Venetus
Marcus Paulus sive Polo, Venetus appellatus[1][2][3] (Venetiis enim in urbe natus est anno circiter 1254; ibidem mortem obiit die 8 Ianuarii 1324), fuit mercator exploratorque praeclarus propter iter suum trans Asiam in Sinas factum. Praecipuus de eius vita fons est liber a Rusticiano Pisano "ad consolationem legentium"[4] confectus, quo tempore ambo captivi Genuae in urbe iacebant, nobis in multis recensionibus servatus et sub titulis variis, interdum Descriptio mundi.
Vita
[recensere | fontem recensere]Marcus Paulus filius fuit Nicolai Pauli, qui cum fratre Matthaeo a Venetiis Constantinopolim annis circiter 1250/1252 navigavit.[5] Ibi ut videtur iam habitabat frater Marcus domumque mercatoriam gerebat. Fratres in ea urbe usque ad 1260/1261 manserunt, quo anno, res novas recte metuentes, Soldaiam trans Mare Euxinum profecti sunt. Inde Nicolaus et Matthaeus iter orientale fecerunt per Bocharam usque ad aulam imperatoris Mongolici Cobilae. Fratres ambo post aliquot annos, imperatoris ad curiam papalem legati, Europam rursus petiverunt. Nicolaus Venetiis anno 1269 reditus mulierem mortuam esse repperit, se autem filium genuisse nomine Marcum. Ob chronologicas huius historiae indiligentias annus nativitatis Marci incertus manet; saepius ad 1254 refertur.[6]
Pater et patruus, legatione absoluta, epistulam papalem imperatori Cobilae remittendam desiderabant, sed frustra. Inter annos 1269 et 1271 pontificalis sedes vacabat. Nihilominus a Venetiis mense Iunio 1271 una cum Marco iuvene (annum fere septimum decimum agente) egressi sunt, illud iter incipientes quod annos viginti quattuor consumpsit et in libro De regionibus Orientalibus partim narratur (etenim nulli alii fontes de hac peregrinatione exstant). Acconem Palaestinae advecti sunt, ubi legatum apostolicum Theobaldum Placentinum inciderunt, qui ipse eis diebus papa Gregorius X creatus est.
Litteris igitur papalibus et oleo ex Sancto Sepulchro Hierosolymitano muniti (hoc enim Cobila postulaverat) inde Tauridem et trans Persiam fere omnem ad Carmaniam regionem Armysiamque portum inclitum iuxta oram Sinús Arabici iacentem iter fecerunt.[7] Navigationem enim trans Mare Indicum ad partes orientales extremas et Sinas suscipiendam censuerant, sed, malum successum timentes, viam potius terrestrem septentrione tendentem elegerunt per Iraniam orientalem et Bactram (Balac) ad regionis Badaḫšān (Balacian) amoenitates, unde menses aliquot remanserunt.[8] Mox urbem Cascar petiverunt unde viam Sericariam secuti sunt per urbes Yarkant (Yarcan), Hotan (Cotan), Qarqan (Ciarcian), Dunhuang (Saciu). Usque eo populos Mahometanos, Christianos Nestorianos, Manichaeos et Zoroastrianos necnon Buddhistas visitaverunt, sed iam regiones gentis Sinarum et religionis Buddhisticae transierunt per urbes Suzhou (Sukchu) et Ganzhou (Campiciu). Tandem in Shangdu (Clemeinfu, Ciandu) nova metropoli Mongolorum aestiva anno 1274 aut 1275 Cobilam ipsum incurrerunt,[9] qui hoc adventu valde gavisus est. Eo tempore Marcus annum fere vigesimum et primum agebat.
Apud Cobilam annos sedecim vel septemdecim cum patre et patruo degens officia varia perpetravit. Linguis nonnullis loqui scivit, quattuor legere (fortasse Persice, Uigurice, Mongolice, Sinice).[10] Urbs a Cobila refecta Pechinum (Cambaluc), hiemale imperii caput, bene cognovit et magna cura descripsit.[11] Religionem Sinarum observavit, necnon temptavit: "[... ]"[conv. 2][12]
Urbes et regiones varias visitavit, sed labores eius aegre enumerantur. Pro certo habetur iter imprimis factum esse ad partes Sinarum meridio-occidentales. Sic enim in versione libri Francogallica explicatur:
- Cognoscite dominum [imperatorem] mandavisse nuntium, dominum Marcum Paulum qui haec omnia narravit, nuntium suum ad partes occidentis. Item decedit a Cambaluc iterque fecit dierum menses quattuor occidente versus. Omnia igitur quae in viis tam iens quam rediens viderit describem.[conv. 3][13]
Hoc itinere per urbes Zhuoxian (Ginguy), Taiyuan (Taianfu), Chiehsien (Caycuy), Tongguan (Caciauf), Xian (Guengyanfu), Chengdu (Sardanfu), Xichang (Gaindu), Kunming (Iacyn), Dali (Caraian), et per regiones montanas usque ad Birmaniam. Civitates adiacentes Thibeti et Bengaliae describuntur quas se visitavisse non praetendit.[14] Iter secundum curiose in libro describitur ad meridiem tendens, quo itinere urbs magnifica Hangzhou (Quinsai) visitatur:[15]
- Qui tres dies equitaverit reperiet urbem Quinsai nobilem, id quod Francogallice "urbs caelestis" significat ... Nobilitates urbis describemus sicut regina huius regni ad Baianum, provinciae conquisitorem, in litteris misit ut ad Magnum Chaganum rursus mitteret ut sciret ille magnam perfectionem huius urbis neque despoliare neque vastare mandaret. Eam describem secundum veritatem et sicut dictus dominus Paulus postea vidit et scivit.[conv. 4][16]
Ab imperatore anno 1290/1292 decedit. Iuxta aulam principissae Kököchin (Cocacin) missus est Hangzhou et ultra ad portum Quanzhou (Çaiton, Sartam)[17] et inde per iter maritimum difficile ad Persiam.[18] Primum ad regnum Campa (Chamba) in Indosina orientali florens descendit. In insula Sumatra (Java Minor) quattuor fere menses ventos secundos attendit: ibi sex regna se visitavisse adseverat.[19] Principissa ab initio Arġun Ḫān desponsata est; quo dum navigant mortuo, nepoti Ġazan Ḫān anno circiter 1293 nupsit.[20]
Ex Persia ad ora Ponti Euxini Marcus cum patre et patruo divites redierunt, ad Trapezuntem imperii Christiani caput. Ibi autem despoliati sunt, sicut e testamento patrui Matthaei Pauli, anno 1310 facto, constat.[21] Per Constantinopolim Venetias anno 1295 porrexerunt.
Anno ut videtur 1296 in proelio quodam inter Venetos et Genuenses (an fuerit iuxta Elaeussam sive alibi haud liquet) captus annos aliquot Genuae incarceratus est, ubi (sicut liber adseverat) Rusticiano Pisano peregrinationes observationesque suas enarravit. Mox liberatus Venetiis senex habitavit ubi anno 1324 mortuus est. Moriens, a confessore mendacia narrationis suae retractare suasus, respondit se neque dimidiam veritatis partem dixisse.[22] In testamento Matthaei Pauli tres tabulae aureae a Magnifico Tartarorum Chaano datae enumerantur; talis tabula iam in itinere fratrum primo data est.[23]
Fontes
[recensere | fontem recensere]Fons principalis de vita Marci Pauli est liber a Rusticiano Pisano confectus, nobis in variis linguis et recensionibus servatus, quem (sicut confitetur auctor) "ad consolationem legentium"[24] ex narratione Marci Pauli exscripsit quo tempore ambo captivi Genuae in urbe iacebant. Liber autem titulos geographicos gerere solet, interdum Descriptio mundi, saepe De mirabilibus mundi, multo tardius Itinerarium Marci Pauli. Marcus ipse exempla libri sui bis dono dedit, Theobaldo de Cepoy principis Caroli Vallensis socio, quem Venetiis cognovit, et legato quodam Francico qui Constantinopolim properabat ad expeditionem sacram parandam.[25]
Ille liber difficiliter a nobis adhibetur ad vitam viatoris conficiendam: res enim multas ibi descriptas ille nec vidit nec vidisse praetendit. Insuper necesse est inter recensiones distinguere. Paucae enim res, quas a Marco Paulo gestas esse in aliquibus libri versionibus praetenduntur, falsae sunt, sed in aliis nihil falsi reperitur.[26] Interdum enim praetenditur eum tres annos gubernatorem urbis Yangzhou meruisse, quamquam in indice gubernatorum Sinensi non reperitur.[27] Etiam praetenditur eum milites Mongolos ad obsidionem Xiangyang adiuvisse, quamquam urbs capta est antequam Marcus Paulus apud Sinas advenerat).[28] Nonnullae res, vitae conscriptori utiles, nullibi reperiuntur nisi in editione a Ioanni Baptista Ramusio parata et post eius mortem ab aliis divulgata.[29] Hic exempli gratia reperitur anecdoton de meretricibus urbis Quinsai:
- In aliis viis se prostituunt mulieres publicae, quae tanti numeri sunt quantum non audeo dicere ... Insolentissime magno aromate multisque ancillis stant et domibus adornatis. Quae mulieres ingeniosae et exercitatae sunt in scientia blanditiarum et amplexuum, allocutionibus promptis et cuique hominum speciei idoneis, ita ut advenae, qui earum semel gustat, mens apud eas manet: tanto captatur ab earum dulcedine atque lepore ut oblivisci non potest. Quo modo fit quemque domum revenientem se in Quinsai (ut qui diceret 'in urbe caelesti') fuisse confiteri, tempusque reditús impatienter exspectare.[conv. 5][30]
Alii fontes de vita Marci Pauli pauci sunt,[31] de profectione et de annis quos in Sinis habitabat fere nulli. De itinere maritimo quo in partes occidentales redit documenta utilia nobis servantur Sinensia necnon Persica, sed in his documentis nomina Paulorum non reperiuntur.[32]
Fortuna
[recensere | fontem recensere]Libri manu scripti operis a Rusticiano conscripti fere centum et quinquaginta exstant,[33] inter quos unus Latine versus satis antiquus, Toleti absconditus, primum a J. H. Herriott eruditis indicatus,[34] mox ab A. C. Moule et Paulo Pelliot editus.[35]
Recensiones Latinae libri quo itinera eius describuntur titulo De regionibus Orientalibus editae sunt. Exstant recensiones mediaevales Italiane, Latine, Francogallice scriptae. Latine etiam nuncupantur Descriptio mundi et De consuetudinibus et conditionibus Orientalium regionum; Italiane, Il milione; Francogallice, Description du monde et Devisement du monde et Livre des merveilles.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Marcus Paulus Venetus": vide titulum libri: Andreas Müllerus, interpr., Marci Pauli Veneti, historici fidelissimi juxta ac praestantissimi: De regionibus orientalibus libri III. Coloniae Brandenburgicae, 1671.
- ↑ Alibi "Marcus Paulus de Venetiis": vide titulum libri: Franciscus Pipurus [recte "Pipinus"] interpr., Marci Pauli de Venetiis, De consuetudinibus et conditionibus Orientalium regionum, 1485.
- ↑ "Ser Marcus Polo": vide documenta Latina a Boleslaw Szczesniak citata, "Marco Polo's Surname 'Milione' According to Newly Discovered Documents" in T'oung Pao 2a ser. vol. 48 (1960) pp. 447–452.
- ↑ Ita textus Latinus; Jackson (1998), 87.
- ↑ Annus in recensionibus libri De regionibus Orientalibus aliis aliter exprimitur.
- ↑ Moule (1932), 603-605.
- ↑ DRO (1671) 1.11-23, (1938) cc. 20-37, (1998) cc. 19-36. A. Houtum-Schindler, "Notes on Marco Polo's Itinerary in Southern Persia (Chapters XVI. to XXI., Col. Yule's Translation)" in Journal of the Royal Asiatic Society n.s. vol. 13 (1881), pp. 490-497; Guy le Strange, "The Cities of Kirmān in the Time of Ḥamd-Allah Mustawfi and Marco Polo" in Journal of the Royal Asiatic Society (1901), 281–290.
- ↑ DRO (1671) 1.24-37, (1938) cc. 38-50, (1998) cc. 37-49. Lentz (1933).
- ↑ DRO (1671) 1.38-66, (1938) cc. 51-75, (1998) cc. 50-74. Haw (2006) pp. 68-70, 80-93.
- ↑ Ita G. F. Hudson, "Marco Polo" in Geographical Journal vol. 120 (1954) pp. 299-311 ad p. 309.
- ↑ DRO (1671), 2.9-11, (1938) cc. 84-85, (1998) cc. 83-85. Haw (2006) pp. 70-74.
- ↑ Moule et Pelliot, edd. (1938) vol. 1 pp. 305-306.
- ↑ Badel, ed. (1998) p. 256; cf. Müllerus, interpr. (1671) p. 85.
- ↑ DRO (1671), 2.27-49, (1938) cc. 105-130, (1998) cc. 105-129. "Marco's Journeys in China, part 2: Khanbalikh to Caragian and Mien" in Haw (2006) pp. 94-107.
- ↑ DRO (1671) 2.50-65, (1938) cc. 130-157, (1998) cc. 129-152. A. C. Moule, "Marco Polo's Description of Quinsai" in T'oung Pao 2a ser. vol. 33 (1937) pp. 105-128; A. C. Moule, "Carriages in Marco Polo's Quinsai" in T'oung Pao 2a ser. vol. 24 (1925/1926) pp. 66-69; symbolae retractatae et auctae in Moule (1957). Vide etiam recensionem huius libri a Jacques Gernet factam in Journal of Asian Studies vol. 17 (1958) pp. 270-272.
- ↑ Badel, ed. (1998) p. 352; Müllerus, interpr. (1671), 119.
- ↑ DRO (1671), 2.67-70, (1938) cc. 154-157, (1998) cc. 153-156. "Marco's Journeys in China, part 3: Giogiu to Çaiton" in Haw (2006) pp. 108-123.
- ↑ DRO (1671) 3.9-36, (1938) cc. 162-188, (1998) cc. 161-182.
- ↑ J. T. Thomson, "Marco Polo's Six Kingdoms or Cities in Java Minor, Identified in Translations from the Ancient Malay Annals" in Proceedings of the Royal Geographical Society vol. 20 (1875/1876) pp. 215-218, 220-224; Jack-Hinton (1964) pp. 51-54, 87-93.
- ↑ DRO (1671) 1.9, (1938) c. 18, (1998) c. 17. Fontes Sinici et Persici de principissae profectione a Cleaves (1976) et de Rachewiltz (1997) citantur.
- ↑ Moule (1932) p. 606.
- ↑ Iacobus Aquensis, Chronica imaginis mundi; Jackson (1998), 85-86.
- ↑ DRO (1671) 1.4, (1938) c. 9, (1998) c. 8. Moule (1932) p. 606; Jackson (1998) p. 86.
- ↑ Ita textus Latinus; Jackson (1998) p. 87.
- ↑ Jackson (1998) p. 86 et n. 25, p. 88 et n. 33.
- ↑ Textus librorum variorum curiose exscribuntur in Moule et Pelliot, edd. (1938) vol. 1 p. 316 et nota 2, p. 317 et nota 2.
- ↑ DRO (1671) 2.57: "Et ego Marcus iussione Magni Cham tribus annis in hac civitate egi praefectum", sed confer DRO (1998) c. 143: "Dictus dominus Marcus Paulus in hac urbe Jianguy tres annos completos habitavit, Ledit messire Marc Pol ... sejourna en ceste cité de Janguy .iii. ans acompliz par le commandement du Grant Kaan."
- ↑ DRO (1671) 2.58, (1998) c. 145.
- ↑ Ramusius (1559); vide Moule et Pelliot, edd. (1938) vol. 1 pp. 43-46.
- ↑ Moule et Pelliot, edd. (1938), 1: 328-329.
- ↑ Jackson (1998), 85–86.
- ↑ Cleaves (1976); de Rachewiltz (1997).
- ↑ Jack-Hinton (1964), pp. 44-48; Jackson (1998), pp. 84-85.
- ↑ J. Homer Herriott, "The Lost Toledo Manuscript of Marco Polo," Speculum 12 (1937): 456-463.
- ↑ Moule et Pelliot (1938), vol. 2. Vide etiam recensionem huius voluminis a Dana B. Durand factam in Isis 30 (1939): 103-109; recensionem amborum voluminum a Luigi Benedetto factam in Journal of the Royal Asiatic Society (1939): 628-644.
Citationes in sermonem Latinum conversae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Comment les deux freres se partirent de Venisse et menerent auec eulx Marc le filz de messire Nicolas pour mener auec eulx au grant kaan. (Devisement du monde: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2810 f. 4r).
- ↑ "The idols to whom it belongs to find lost things they set up as two small statues of wood in the likeness of boys who are of twelve years, and they decorate these with beautiful ornaments. And in their temple an old woman continually stays with them as sacristan. If however anyone has lost anything . . . he will go or send to the aforesaid old woman to inquire of those idols about the thing lost . . . he will burn incense . . . the old women will then ask about the thing lost, and they will answer her about it as it shall be . . . which answer they produce whispering in a sort of thin and low voice like a hissing. . . . And I Marc found in this way a certain ring of mine which was lost; but not that I made them any offering or homage." Moule et Pelliot, edd., The Description of the World (1938) c. 134.
- ↑ "Or sachiez que le seigneur manda le dit message mesire Marc Pol, qui tour ce raconte, pour son message es parties de ponent, et se parti de Cambalut et ala bien .iiii. moys de journees vers ponent, et pour ce vous conteray tout ce que il vit en ces voies alant et retournant." Badel, ed., La description du monde (1998) c. 105.
- ↑ "Et quant l'en a chevauchié ces .iii. journees, adoncques si treuve l'en la noble cité de Quynsay, qui vault a dire en françois la cité du ciel . . . si vous conterons de ses nobleces selon ce que la royne de ce regne manda per escript au Baian qui conquesta la province et qui deust mander au Grant Kaan l'escript a ce que il sceust le grant fait de ceste cité si que il ne la feist gaster ne destruire. . . . Je le vous deviseray si comme il est verité et que puis le dit messire Pol le vit et le sot." Badel, ed., La description du monde (1998) c. 151.
- ↑ "In altre strade stantiano le donne di partido, che sono in tanto numero, che non ardisco a dirlo . . . le qual stanno molto pomposamente con grandi odori & con molte serve, & le case tutte adornate. Queste donne sono molto valenti & prattiche in sapere far lusinghi & carezze, con parole pronte & accommodate à cadauna sorte di persone, di maniera che i forastieri che le gustano una volta rimangono como fuor di se, & tanto sono presi dalla dolcezza & piacevolezza sua che mai se le possono domenticare. & da qui adviene che como ritornano à casa dicono esser stati in Quinsai, cioè in la città del cielo, & non veggono mai l'hora che di nuovo possino ritornarvi." Ramusius, ed., Libro di Messer Marco Polo (1559) pp. 45-46
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bibliographica
- Shinobu Iwamura, "Manuscripts and Printed Editions of Marco Polo's Travels" in Shinobu Iwamura, ed., Marco Polo: Itinerarium, Antwerpiae, 1485. Facsimile reproduction (Tocii: National Diet Library, 1949) pp. 1-24. (Anglice)
- Hiroshi Watanabe, Marco Polo Bibliography 1477-1983. Tocii, 1986. (Anglice)
- Generalia et biographica
- Rodolfo Gallo, "Marco Polo, la sua famiglia e il suo libro" in Nel VII centenario della nascita di Marco Polo (Venetiis, 1954) pp. 87-95. (Italiane)
- Jacques Heers, Marco Polo. Lutetiae, 1983. (Francogallice)
- Peter Jackson, "Marco Polo and His 'Travels'" in Bulletin of the School of Oriental and African Studies vol. 61 (1998) pp. 82-101. (Anglice)
- M. H. Laurent, "Grégoire X et Marco Polo (1269-1271)" in Mélanges d'historie et d'archéologie de l'Ecole Française de Rome vol. 58 (1941/1946) pp. 132-144. (Francogallice)
- A. C. Moule, "Marco Polo" in Journal of the Royal Asiatic Society (1932) pp. 603-625. (Anglice)
- Valeria Bertolucci Pizzorusso, "A propos de Marco Polo et de son livre: quelques suggestions de travail" in Essor et fortune de la chanson de geste dans l'Europe et l'Orient latin: actes du IXe Congrès International de la Société Roncesvals pour l'étude des épopées romanes, Padoue-Venise, 1982 (Mutinae, 1984) vol. 2. (Francogallice)
- E. Denison Ross, "Marco Polo and his Book" in Proceedings of the British Academy vol. 20 (1934) (Anglice)
- Ugo Tucci, "Marco Polo, mercante" in Lionello Lanciotti, ed., Venezia e l'Oriente (Florentiae, 1987) pp. 323-337. (Italiane)
- De itinere
- Thomas Allsen, "Mongolian Princes and Their Merchant Partners" in Asia Major vol. 2 (1989) pp. 83-125. (Anglice)
- Laurence Bergreen, Marco Polo: From Venice to Xanadu. Novi Eboraci: Alfred J. Knopf, 2007. (Anglice)
- Francis Woodman Cleaves, "A Chinese Source Bearing on Marco Polo's Departure from China and a Persian Source on his Arrival in Persia" in Harvard Journal of Asiatic Studies vol. 36 (1976) pp. 181-203. (Anglice)
- Herbert Franke, "Sino-Western Contacts under the Mongol Empire" in Journal of the Hong Kong Branch of the Royal Asiatic Society vol. 6 (1966). (Anglice)
- Alfons Gabriel, Marco Polo in Persien. Vindobonae, 1963. (Theodisce)
- Carl Theodor Gossen, "Marco Polo und Rustichello da Pisa" in Manfred Bambeck, Hans Helmut Christmann, edd., Philologica Romanica Erhard Lommatzsch gewidmet (Monaci, 1975) pp. 133-143. (Theodisce)
- John W. Haeger, "Marco Polo in China? Problems with internal evidence" in Bulletin of Sung-Yuan Studies vol. 14 (1978) pp. 22-30. (Anglice)
- Stephen G. Haw, Marco Polo's China: a Venetian in the realm of Khubilai Khan. Londinii: Routledge, 2006. ISBN 978-1-134-27542-7 (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books).
- Colin Jack-Hinton, "Marco Polo in South-East Asia: a preliminary essay in reconstruction" in Journal of Southeast Asian History vol. 5 no. 2 (Sep. 1964) pp. 43-103. (Anglice)
- Wolfgang Lentz, "War Marco Polo auf dem Pamir?" in Zeitschrift der Deutschen Mongenländischen Gesellschaft nova ser. vol. 11 (1933) pp. 1-32. (Theodisce)
- A. C. Moule, Quinsai, with other notes on Marco Polo. Cantabrigiae, 1957. (Anglice)
- Leonardo Olschki, L'Asia di Marco Polo: introduzione alla lettura e allo studio del Milione. Venetiis, 1957. (Italiane)
- Luciano Petech, "Les marchands italiens dans l'empire mongol" in Journal asiatique vol. 250 (1972) pp. 549-574. (Francogallice)
- Igor de Rachewiltz, "Marco Polo Went to China" in Zentralasiatische Studien vol. 27 (1997) pp. 34-92. (Anglice)
- Frances Wood, Did Marco Polo Go to China? Londinii: Secker & Warburg, 1995. (Anglice)
- Fortuna
- John Critchley, Marco Polo's Book. Aldershot: Variorum, 1992. (Anglice)
- Jacques Heers, "De Marco Polo à Christophe Colomb: comment lire le Divisement du monde?" in Journal of Medieval History vol. 10 (1984) pp. 125-143. (Francogallice)
- Jacques Heers, recensio operis J. Critchley, Marco Polo's Book in Revue historique vol. 289 fasc. 1 (Ian.-Mar. 1993) pp. 217-220. (Francogallice)
- John Larner, Marco Polo and the Discovery of the World. New Haven: Yale University Press, 1999. (Anglice)
- R. Wittkower, "Marco Polo and the Pictorial Tradition of the Marvels of the East" in Oriente Poliano: studi e conferenze tenute all'IsMEO in occasione del VII centenario della nascità di Marco Polo (1254-1954) (Romae, 1957) pp. 155-172. (Anglice)
- Editiones et versiones supra citatae
- Ioannes Baptista Ramusius, ed., Secondo volume delle navigationi e viaggi, nel quale se contengono l'historia delle cose de Tartari, & diversi fatti de loro imperatori, descritta da M. Marco Polo gentilhuomo Venetiano ... Venetiis: Giunti, 1559 Textus apud archive.org
- Andreas Müllerus, interpr., Marci Pauli Veneti, historici fidelissimi juxta ac praestantissimi, De regionibus orientalibus libri III .... Coloniae Brandenburgicae: ex officina Georgii Schulzii, 1671 (Latine) (Textus apud Google Books)
- Henry Yule, interpr., The Travels of Ser Marco Polo. 2 voll. Londinii: John Murray, 1903 (Anglice) Vol. 1 vol. 2 apud gutenberg.org Vol. 1 vol. 2 apud archive.org
- Henri Cordier, ed., Ser Marco Polo; notes and addenda to Sir Henry Yule's edition, containing the results of recent research and discovery. Londinii: John Murray, 1920 Textus apud gutenberg.org Textus apud archive.org
- A. C. Moule, Paul Pelliot, edd., Marco Polo: The Description of the World. Voll. 1-2 [editio nunquam confecta, sed vide opus quod sequitur]. Londinii: Routledge, 1938 (Anglice, Latine) Vol. 1 apud archive.org
- Paul Pelliot; Louis Hambis, ed., Notes sur Marco Polo. 3 voll. Lutetiae: Maisonneuve, 1959-1973 Textus apud Toyo Bunko
- Shinobu Iwamura, ed., Marco Polo: Itinerarium, Antwerpiae, 1485. Facsimile reproduction. Tocii: National Diet Library, 1949 (Latine)
- Theodor A. Kunst, Marco Polo: Von Venedig nach China. Die grösste Reise des 13. Jahrhunderts, neu herausgegeben und kommentiert. Stutgardiae: K. Tienemanns Verlag, 1983 (Theodisce)
- Valeria Bertolucci Pizzorusso, ed., Marco Polo: Milione. Versione toscana del trecento. Mediolani: Adelphi, 1975 (Italiane)
- Pierre-Yves Badel, ed. et interpr., Marco Polo: La description du monde. Lutetiae: Livre de Poche, 1998 (Francogallice)
- Aliae encyclopaediae
- "Marco Polo" in Encyclopaedia Britannica Online
- Michele Bernardini, "Polo, Marco" in Encyclopaedia Iranica Online (2008)
- Marco Polo in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcum Paulum Venetum spectant. |
- Exemplum imperfectum versionis H. Yule (1903/1920) apud Vicifontem Anglicum
- Exemplum imperfectum versionis Italianae apud Vicifontem Italianum
- Exemplum imperfectum versionis saec. XIV Venetae apud Vicifontem Venetum
- Marco Polo apud arlima.net