[go: up one dir, main page]

Jump to content

Mons Albanus (Latium)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Mons Albanus (discretiva).
Mons Albanus — chartula cursualis anni 1910

Mons Albanus (Italiane Monte Cavo) est mons secunda altitudine collium Albanorum a Roma circiter 25 km austro-orientem versus situs. Quod cacumen coniforme 949 m altum in finibus Rochae de Papa stat, unde via sacra antiqua etiam nunc ad montem ducit. Mons Albanus olim ignes vomebat, donec anno fere 8 000 a.C.n. exstinctus est, quamquam semel saltem arsisse videtur saeculo VII a.C.n.[1] Praesertim saeculis XVIII et XIX mons Albanus a pictoribus saepe figuratus est more bucolico. Nomen Italianum creditur ex vico quodam cepisse cui nomen erat Cabo. Sunt qui Cabum illud idem esse ac Rocham de Papa censeant.

Ad summum montem praeter viam sacram (quamquam hodie profana est) via vehicularis (Strada per Monte Cavo, 4.77 km) ducit. Viatoribus hodiernis magnificus ex monte Albano prospectus pateret, nisi telecommunicationis antennarum silva militarique saepimento aliquatenus impediretur.

Apud priscos Latinos

[recensere | fontem recensere]
Saxa templi Iovis Latiaris hodie usque servata

Mons Albanus erat locus sacer Latinorum inde a saeculo fere decimo a.C.n., iam dudum ante Romam conditam. Templum Iovi Latiari dedicatum in monte erat nec non urbs Albae Longae, quam credebant ab Ascanio, Aeneae filio, conditam esse coloniam Lavinii.[2] Ex qua opinione, quamquam testimonio archaeologico caret, communio mythologica harum urbium apparet. Aeneas enim post bellum Troianum ex urbe vastata fugiens ad litus Laurentis agri naves suas adplicuerat ibique a Latino, rege Laurentium, benigne acceptus filiam huius Laviniam uxorem duxerat. Deinde urbem condidit sex fere milia passuum (c. 9 km) a Laurento distantem, cui nomen Lavinium indidit ab nomine uxoris.[3] Traditum est regem Latinum, cum adversus Etruscos pugnaret, ante oculos evanuisse ("nusquam apparuisse"),[4] et deinde in monte Albano apparuisse deus factus, scilicet Iuppiter Latiaris, tutela communitatis omnium Latinorum.[5] Quotannis Latini ad celebrandas ferias Latinas cogebantur, ut Iovi Latiari in monte Albano sacra facerent. Etiam foedus saeculo VII a.C.n. in Albano monte pepigerunt ad se tuendum ab Etruscos aliisque nationibus. Quo foedere Latino resoluto anno 338 cultus Iovis Latiaris in Capitolium translatus est.

Ex templo in stationem telecommunicationis

[recensere | fontem recensere]
Statio telecommunicationis in monte Albano sita. Evolutio culturae?

Medio aevo eremitae Dalmatici in locum templi constituerunt eremitorium Petro apostolo sanctum. Postea diversi ordines religiosi hoc aedificio usi sunt. Saeculo XVIII aedificium in monasterium mutatum saxis aedis antiquae renovatum est.

Anno 1890 aedificium in xenodochium mutatum deversores undique gentium venientes recipiebat, inter quos Humbertus II, rex Italiae, Luigi Pirandello, fabularum scaenicarum scriptor, Armando Diaz mareschallus, Eduardus VIII cum coniuge Wallis Simpson. Quo deversorio exercitus Germaniae (Wehrmacht) secundo bello mundano usus est statione communicationis radiophonicae.

Hodie aedificium saepimento et antennis circumdatum officio stationis telecommunicationis fungitur. Quam operationem multi infestis oculis conspiciunt, et complures de radiatione electromagnetica querimoniae factae sunt. Etiam Romanae religionis restitutores, ut templum in honorem pristinum restituatur, postulant. Aliquot antennae iam in alium locum translatae sunt.[6]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Cecamore, Claudia: Il santuario di « Iuppiter Latiaris » sul Monte Cavo: spunti e materiali dai vecchi scavi. Bullettino della Commissione Archeologica Comunale di Roma 95 (1), 1993, 19-44
  • van Essen, C.C.: Albanus mons. Hermeneus 30, 1958, 32-36
  • Finocchi, P.: Il templum di Iuppiter Latiaris sul Mons Albanus. Archeologia laziale III, 1980, 156-158.
  • Gratzl, Karl: Mythos Berg. Lexikon der bedeutenden Berge aus Mythologie, Kulturgeschichte und Religion. Hollinek: Purkersdorf.
  • Guidi, A. & di Gennaro, F. & Pacciarelli, M.: Rinvenimenti d'età pre- e protostorica a Grottaferrata e a Monte Cavo. Archeologia laziale I, 1978, 84-86.
  • Liou-Gille, Bernadette (1996) Naissance de la ligue latine. Mythe et culte de fondation. Revue belge de philologie et d'histoire 74: 73-97

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Alia coepta Vici

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Albanum spectant.
  1. Liv. 1.31.1 Devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli [sc. Hostili] ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus pluvisse.
  2. Liv. 1.3.4
  3. Verg. Aen. 12.194 urbique dabit Lavinia nomen; Liv. 1.1.11
  4. Fest. 212 Lindsay
  5. Liou-Gille (1996: 77)
  6. La Notizia Quotidiana 9.7.2012