[go: up one dir, main page]

Jump to content

Lucius Aemilius Q.f. Papus

E Vicipaedia

Lucius Aemilius Q.f. Papus' (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 216 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Eius avus Quintus Aemilius Cn.f. Papus, consul annorum 282 a.C.n. atque 278 a.C.n. fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Lucius Aemilius anno 225 a.C.n. una cum Gaio Atilio M.f. Regulo consul Romanus fuit. Cum collega Gallos apud oppidum Telamonis vicit et de eis triumphavit[1]. Anno 220 censor erat[2] et anno 216 IIIvir mensarius fuit[3].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Polybius II 23 - 31
  2. Titus Livius, Ab urbe condita, XXIII 23,5
  3. Titus Livius XXIII 21,6


Antecessores:
Marcus Valerius M'.f. Maximus Messala et Lucius Apustius L.f. Fullo
Consul
225 a.C.n.
cum
Gaio Atilio M.f. Regulo
Successores:
Titus Manlius T.f. Torquatus II et Quintus Fulvius M.f. Flaccus II