[go: up one dir, main page]

Jump to content

Lucius Aurunculeius Cotta

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Lucius Aurunculeius Cotta (qui interfectus est anno 54 a.C.n.) erat legatus in Gaii Iulii Caesaris exercitu Gallico. Pauca de Cotta nota in Caesaris Commentariis De Bello Gallico (in libro V; 24-37) invenimus. Anno 54 a.C.n., Caesar, cum ab Britannia, secundo Bello Britannico iam gesto, advenisset, frumentum paucum in Gallia propter siccitates repperit. Ob hanc causam, Caesar coactus est octo legiones suas inter civitates Gallicas distribuere quod exercitum in hibernis collocare voluit. Ad legionem quam proxime trans Padum conscripserat, alias quinque cohortes addidit. Legatos Quintum Titurium Sabinum et Lucium Aurunculeium Cottam huic legioni hisque cohortibus praefecit. Sabinus Cottaque legati creati sunt.

Sabini Cottaeque milites a Caesare missi in Eburonum fines quorum pars maxima erat inter Mosam et Rhenum , Castra Aduacta posuerunt ut ibi hiemarent. Eburones autem sub Ambiorigis Catuvolci imperio erant. Diebus circiter 15, defectio orta est. Hi principes, a Treveris concitati, militibus collectis, lignatores Romanos adorti, castra Romana oppugnaverunt. Pedites Romani, armis captis, in vallum ascenderunt ad castra defendenda. Romani autem, equitum Hispanorum parte in hostes emissa, Eburones superaverunt.

Tum, Eburones aliquem ex Romanis ad colloquium conclamaverunt in quo colloquio Ambiorix fassus se esse beneficiorum acceptorum debitorem Caesari qui rebus inter Gallos certatis, opem sibi tulisset, tamen dixit se agere ab aliis civitatibus Gallis coactum esse qui liberi a Romanis fieri vellent. Magnam autem Germanorum manum rebus Caesaris prosperis iratam, agros trans Rhenum nunc ingredi. Tandem pollicitus est se Romanis iter tutum per Gallorum fines daturum esse.

Nuntii Romani, Quintus Junius, Hispanus quidam, et Gaius Arpineius cum ad castra obsessa redissent, legatos de his rebus certiores fecerunt. In concilium a legatis turbatis convocatum, cum tribuni militum tum primorum ordinum centuriones advenerunt qui duabus sententiis adversariis adhaerebant. Cotta, primus locutus est sine Caesaris iussu e castris non abeundum. Res autem anteriores docuisse Romanos Germanis resistere posse castris bene munitis, ubertatem autem frumentariam esse Romanis, copias novas quoque in hibernis proximis adesse. Tandem, turpe esse consilium de his rebus a hostibus capere.

Tunc Sabinus, qui in dubio erat animus, negans se a periculis terreri, dixit Caesarem iter ad Italiam iam facere credere, Germanos copias magnas Eburonibus adiuncturos cum Eburones tenuis viribus alio modo Romanis resistere scilicet non ausuri essent. Praeterea melius esse ad aliam legionem pervenire quam per obsidionem famem pati. Milites legatis dixerunt in dissensione nullam spem perspici posse. Tum demum Sabini sententia superavit. Pronuntiatur prima luce ad proximam legionem ituros.

Illa nocte, magnus erat Romanis tumultus cum quisque miles sua circumspiceret. Prima luce, omnes e castris profecti sunt, longissimo agmine, maximisque impedimentis. Galli cum de profectione fremitu e castris compererint, se in silvis celaverunt et Romanos in angustiis magnis et iniquissimis ingressos circumundique oppugnaverunt.

Caesar nos certiores fecit tum demum Titurium, qui nihil ante providisset, trepidavisse et concursavisse cohortesque disposuisse sed Cottam nulla in re communi saluti defuisse et in appellandis cohortantisque militibus imperatoris et in pugna militis officia praestavisse. Per autem agminis longitudinem, legati cum suos diligenter iubere non potuerint. Ergo, per agmen militibus imperaverunt ut impedimenta relinquerent et in orbem consisterent. Milites etsi timentes diu fortiter pugnaverunt sed tandem Ambiorix suos iussit tela procul in Romanos conicere, a Romanorum impetibus cedere et Romanos pedes referentes persequi. Cotta, in hac dimicatione, cohortes ordinesque hortans, in os funda vulneratus est.

Tum Sabinus nuntium ad Ambiorigem misit rogatum ut sibi militibusque suis parceret. Hoc vane pollicito, Ambiorix Sabinum interfecit suosque misit ut Romanos caederent. Ibi Cotta, adhuc pugnans, cum suorum parte maxima cecidit. Relicti qui supererant, ad castra se receperunt et, re desperata, alius alium interfecerunt. Pauci quidem cum se e proelio subduxerint, Titum Labienum, legionis proximae legatum certiorem de hac clade fecerunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]