Linnaea borealis
Linnaea borealis est planta angiosperma e familia Caprifoliacearum, in honorem Caroli Linnaei nominata, qui etiam ea tamquam sui ipsius insigni utebatur.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Linnaea borealis est fruticulus parvus, repens, sempervirens, foliis oppositis ellipticis serratis; floribus laete roseis (nonnumquam fere albis), in scapo binis, nutantibus, corolla campanuliformi 5-lobata, staminibus quatuor didynamis[1].
Linnaea in silvis, praesertim borealibus, crescit; in Europa ad septentrionem Alpium, praesertim in Scandinavia invenitur, atque in regionibus frigidioribus Asiae et Americae septentrionalis[2].
Linnaea insigne Linnaei
[recensere | fontem recensere]Linnaea borealis erat planta Carolo Linnaeo carissima. Genus Linnaeam in honorem eius Iohannes Fredericus Gronovius botanicus Batavus nominavit. Auctor autem nominis speciei Linnaeae borealis ipse Linnaeus est[3].
In nonnullis tabulis, praesertim in ea celeberrima quae anno 1739 occasione matrimonii eius picta est, Linnaeus Linnaeam manu tenens monstratur. Cum vero anno 1762 eques factus esset, insigne heraldicum, quod sibi elegit, scutum tripartitum (propter tria regna naturae) et desuper a Linnaea coronatum exhibebat[4].
Ipse Linnaeus, in libro qui Critica botanica inscribitur, praxim nomina generum plantarum a nominibus botanistarum sumendi defendens, de Linnaea scripsit: "Linnaeam dixit Cel. Gronovius plantam Lapponicam, depressam, vilem, neglectam, brevi tempore florentem, a consimili suo Linnaeo"[5].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Descriptionem Latinam vide in: G. Bentham & J.D. Hooker (1876) Genera plantarum : ad exemplaria imprimis in Herberiis Kewensibus servata definita (vol. 2, pars 1, 1876; p. 5). Lege hic
- ↑ Vide cartam hic.
- ↑ Linnaea (International Plant Names Index)
- ↑ Warne, K. (2007) Organization Man. Smithsonian Magazine (May 2007) Lege hic
- ↑ Linnaeus C. (1737) Critica botanica : in qua nomina plantarum generica, specifica & variantia examini subjiciuntur, selectiora confirmantur, indigna rejiciuntur : simulque doctrina circa denominationem plantarum traditur. Lugduni Batavorum [lege hic]