Lemmatizatio
Lemmatizatio in linguistica est ratio dispositionis variarum verbi formarum declinatarum ut enodentur ut res una.[1] Lemmatizatio in linguistica computatrali est algorithmica lemmatis verbi dati determinandi ratio. Quia ratio opera multiplicia implicare potest, sicut intellectus contextuum et partium orationis verbi in sententia (quod requirit, exempli gratia, grammaticam cuiusdam linguae scientiam), adhibere lemmatizatorem pro nova lingua opus difficile esse potest.
Verba in multis linguis nonnullas formas declinatas habent. Exempli gratia, verbum ambulare videri potest ambulo, ambulavi, ambulatus. Forma prima, quae in dictionario esse potest, lemma vocabuli appellatur. Mixtura formae primae partisque orationis lexema verbi saepe appellatur.
Notio lemmatizationis cum stirpatione arte conectitur. Differentia est quod stirpator unum verbum operatur, contextu ignoto, et ergo distinguere inter verba significationes varias habentia quae de parte orationis dependent non potest; stirpatores autem faciliores factu usitate sunt et celerius funguntur, ac subtilitas imminuta in nonnullis programmatibus applicativis nihil interest.
Usus lemmatizationis in biomedicina
[recensere | fontem recensere]Enodatio morphologica litterarum biomedicarum prolatarum exitus utiles ferre potest. Morphologica textus biomedici ratio efficacior esse potest per praecipuum lemmatizationis programma biomedicinae dicatum, et subtilitatem operum datorum utilium extrahendorum fortasse meliorem facit.[2]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Lemmatizatio in Victionario. |