[go: up one dir, main page]

Jump to content

Laramidia

E Vicipaedia
Laramidia, abhinc annos circa millies centena milia (charta Anglice scripta)

Laramidia[1] fuit continens insularis qui Aevo Cretaceo Inferiore exstabat dum Mare Internum Occidentale continentem Americam Septentrionalem in duas partes diffinderet. Nomen a J. David Archibald anno 1996 ut haec terra describeretur factum est.

Aevo Cretaceo Inferiore erant in America Septentrionali duo continentes insulares: terra orientalis nunc appellatur Appalachia; terra occidentalis fuit Laramidia. His terris diu separatis, earum faunae inter se magnopere differebant. Exempli gratia, nodosauria, armaturá laminosá bene praedita, in Appalachia abundabant; in Laramidia autem, solum rarae peculiaresque formae, sicut Edmontonia et Panoplosaurus, repertae sunt.

Laramidia ab hodiernam Alascam ad Mexicum patebat.[2] Ea copiosa dinosauriorum fossilia praebet—quod in se habet Occidentem Americanum fuisse habitationem unius ex orbis terrarum diversissimarum dinosauriorum faunarum. Sauropoda Tyrannosauridae, Dromaeosauridae, Troodontidae, Hadrosauridae, Ceratopsia (Kosmoceratope et Utahceratope[3] non exclusis), Pachycephalosauria, et Titanosauria sunt aliqui ex gregibus dinosauriorum qui hac in terra habitabant. Fossilia dinosauriorum in regione ab Alberta ad Novum Mexicum reperta sunt.[3]

  1. Laramidia ex Laramie Vyominae nominatur, in priore terra (Anglice: former landmass) sita.
  2. MSN, "Amazing Horned Dinosaurs Discovered" (23-Sep-2010) Accessed 23-Sep-2010.
  3. 3.0 3.1 Scott D. Sampson, Mark A. Loewen, Andrew A. Farke, Eric M. Roberts, Catherine A. Forster, Joshua A. Smith, Alan L. Titus (2010). "New Horned Dinosaurs from Utah Provide Evidence for Intracontinental Dinosaur Endemism". PLoS ONE 5 (9): e12292