La Espero
La Espero (Latine: Spes) est poema quoddam scriptum a Ludovico Lazaro Zamenhof, quod postea hymnus linguae Esperanticae fautorum factum est. Musicam composuit Francogallus Felicianus Menu de Ménil anno 1909. Melodia utuntur etiam linguae Ido asseclae in hymno suo. Textus prima vice praesentatus est in libro definitivo pro Russis Plena Lernolibro de la Tutmonda Lingvo Esperanto por Rusoj, anno 1890 (sine titulo adhuc).
Textus cum versione Latina non cantabili
[recensere | fontem recensere]La Espero | Spes |
---|---|
1. En la mondon venis nova sento, |
1. In mundum venit novus sensus, |
Usus et critica
[recensere | fontem recensere]In primo Congressu universali anno 1905 Gesoriaci celebrato vexillum utique officiale declaratum est, cum hymni quaestio in crastina poneretur. Textus laetus est de motione Esperantica et eius partibus gravibus in mundo agendis. Pluries pacis momentum sublineatur. Melos saepe in conventibus inaugurandis terminandisve adhibetur. Hoc etiam Margarita Boulton bonum putat dicens "La Espero restas oficiala himno por esperantaj kongresoj kaj similaj kunvenoj".[1] Tamen sunt qui terminum hymni non aestiment quippe qui nationalia religiosaque oleat. Usus triplex epitheti "sankta" quoque contradictioni est soli sanctitati divinae secundum traditionem Iudaicam, cui et Ludovicus Lazarus Zamenhof assecla. Idem valet propter verba "eterna ben'" (benedictio aeterna) in ultima poematis linea. Zamenhof ipse dicitur praetulisse poema suum La vojo pro honoribus hymnicis.[2] Omnis emissio radiophonica Thuringia internationalis incipit et explicit hymno citato. Poematis argumentum pro nonnullis inepta olet; quod cum ita sit - constat poesim meliorem exstare.
Historia musicographica
[recensere | fontem recensere]Ecce compositores qui melodias confecerunt:
- 1891: Claes A. Adelsköld
- 1903: Achilles Motteau (legebatur in periodico Britannico "The Esperantist", 1/1)
- 1909: Felicianus Menu de Ménil
- 1912: Anscharius Van Schoor (legebatur apud "Belga Esperantisto", nr. 5 seriei quartae
- 2017: Lech Mazurek (praesentabatur in urbe natali Zamenhofiana Bialistocensi[3].
- 2013: Olivia Irmengardis Grassner et Fabianus Sievers pro lustratione gymnastica "TUI Feuerwerk der Turnkunst – Esperanto" sub titulo [4]
- 2019: inceptum esperantistarum e Provincia Narbonnensi cum symphoniacis[5]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ex eius libro praetitulato Ne nur leteroj de plum-amikoj. Esperanta literaturo — fenomeno unika, Malmogiae 1984, Eldona Societo Esperanto: "La Espero hymnus officialis pro congressibus et similibus conventiculis restabit."
- ↑ Cf. apud Arpad Ratkai: La himno kaj la dua jarcento, 1992, in interreti hic
- ↑ Ni organizis Polan Esperanto-Kongreson)
- ↑ Lustrationis eiusque scopi descriptio
- ↑ Projekto “La Espero”