[go: up one dir, main page]

Jump to content

Locus amoenus

E Vicipaedia
"Pastorale autumnale": Franciscus Boucher hunc locum amoenum pastoralem pinxit

Locus amoenus est terminus technicus rerum litterarum utopiae sicut Eden et Elysium. Locus amoenus in poematibus, poesi, picturis, et fabulis reperitur. Tempus anni saepenumero est vel ver vel aestas. Locus est saepenumero lucus saepenumero cum fonte. Loco amoeno exempli gratia conveniunt amantes.

Contrarium loci amoeni est locus terribilis. Hic locus saepenumero invenitur in silva vel saltu, in loco deserto, et in montibus. Ibi homines sunt tristes.

Sed descriptio loci amoeni mutatur cum temporibus. Etiam locus montanus in temporibus recentioribus ut amoenus describi potest.

Isidorus Hispalensis sic de amoenis locis scripsit: "[33] Amoena loca Varro dicta ait eo quod solum amorem praestant et ad se amanda adliciant. Verrius Flaccus, quod sine munere sint nec quicquam his officia, quasi amunia, hoc est sine fructu, unde nullus fructus exsolvitur. Inde etiam nihil praestantes inmunes vocantur." [1]

Exemplum poeticum

[recensere | fontem recensere]

Amnis ibat inter herbas valle fusus frigida,
luce ridens calculorum, flore pictus herbido.
Caerulas superne laurus et virecta myrtea
leniter motabat aura blandiente sibilo.
Subtus autem molle gramen flore pulchro creverat;
et croco solum rubebat et lucebat liliis.
Turn nemus fragrabat omne violarum spiritu.
Inter ista dona veris gemmeasque gratias
omnium regina odorum vel colorum lucifer
auriflora praeminebat flamma Diones, rosa.
Roscidum nemus rigebat inter uda gramina:
fonte crebro murmurabant hinc et inde rivuli,
quae fluenta labibunda guttis ibant lucidis.
Antra muscus et virentes intus hederae vinxerant.
Has per umbras omnis ales plus canora quam putes
cantibus vernis strepebat et susurris dulcibus:
his loquentis murmur amnis concinebat frondibus,
quis melos vocalis aurae musa zephyri moverat.
Sic euntem per virecta pulchra odora et musica
ales amnis aura lucus flos et umbra iuverat.

Nexus interni