Ioannes Bagnell Bury
Ioannes Bagnell Bury (J. B. Bury; natus die 16 Octobris 1861 apud Clontibret comitatus Monaghan Hiberniae; mortuus Romae die 1 Iunii 1927) fuit philologus, recensor textuum Graecorum, rerum gestarum scriptor. Fuit alumnus et ab anno 1885 socius Collegii Trinitatis iuxta Dublinum; ibi ab anno 1893 fuit professor historiae recentioris, ab anno 1898 et Graecitatis, sed anno 1902 apud Cantabrigienses professor historiae recentioris electus est, in qua universitate fuit Collegii Regalis socius. Cantabrigiae postea Stephanus Runciman praetendit se "solum discipulum" Buryi fuisse, qui eum ab initio amittere voluit, mox autem revenientem symbolas Bulgarice scriptas Anglice vertere iussit itaque ut amanuensem accepit.
Bury historiam Byzantinum apud lectores Anglicos renovavit; historias conscripsit Graecorum et Romanorum scholaribus etiam hodie utiles; insuper editionem novam, adnotationibus munitam, Eduardi Gibbon History of the Decline and Fall of the Roman Empire paravit. Editiones carminum Pindaricorum Isthmianorum et Nemeanorum curavit.
Opera
[recensere | fontem recensere]- 1889: A History of the Later Roman Empire from Arcadius to Irene (395 A.D. to 800 A.D.). Londinii Textus PDF
- 1890: The Nemean Odes of Pindar edited with introduction and commentary. Londinii: Macmillan
- 1892: The Isthmian Odes of Pindar edited with introduction and commentary. Londinii: Macmillan
- 1893: History of the Roman Empire 27 B.C.-180 A.D.
- 1896-1900 (editor): Edward Gibbon, History of the Decline and Fall of the Roman Empire Textus
- 1900: History of Greece to the Death of Alexander the Great
- 1903 (editor): Edward Augustus Freeman, Freeman's Historical Geography of Europe 3a ed.
- 1905: Life of St Patrick and his Place in History
- 1912: History of the Eastern Empire from the Fall of Irene to the Accession of Basil I
- 1914: A History of Freedom of Thought Textus apud Project Gutenberg
- 1920: The Idea of Progress: an inquiry into its origin and growth Textus apud Project Gutenberg
- 1923: A History of the Later Roman Empire from the Death of Theodosius I to the Death of Justinian Textus apud LacusCurtius
- 1928: The Invasion of Europe by the Barbarians
- 1930: History of the Papacy in the 19th Century (1864–1878)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Henry Boylan, A Dictionary of Irish Biography. 3 voll. Eblanae, 1998. ISBN 0-7171-2945-4
- "Bury, John Bagnell" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu Textus