[go: up one dir, main page]

Jump to content

Insula Dickson

Latinitas bona
E Vicipaedia
Insula Dickson in tabula geographica depicta
Vide etiam paginam discretivam: Dickson.

Dickson[1] seu Dikson[2] (Russice Диксон) est insula saxosa in parte septentrio-orientali sinus Ieniseensis maris Karensis, 1,5 km e continente abstans, ad districtum Taimyricum Dolgano-Neneticum territorii Crasnoiarensis Foederationis Russicae pertinens. Aream circa 25 km² atque altitudinem mediocrem circa 26 m, maximam autem ad 48 m habet. Nomen hodiernum insulae datum est anno 1878 ab Adolpho Erico Nordenskiöld, exploratore Suecico, in honorem Anscharii Dickson, qui pecuniam pro expeditione eius dedit. In insula Dickson sita est pars occidentalis oppiduli eiusdem nominis, loci habitati septentrionalissimi Russiae.

  1. "De insula Dickson"[1]; "Insulae Dickson clima"[2]
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Диксон. Cf. "insula Dikson in declivi saxoso humidiusculo"[3]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 73°30′25″N 80°32′47″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия