IHS
IHS est abbreviatio translitterata imperfecte ex litteris Graecis (ita!) Ι = J, Η = E et Σ = S (JES. = Jesus/Ιησους).
Usus Catholicus Romanus
[recensere | fontem recensere]Frequenter est visa in hostiis Eucharistiae in Ecclesia Catholica.
Sanctus Bernardinus Senensis populo praedicabat dum monstraret signatam aureis litteris cum his tribus litteris in sole symbolico tabulam.
Societas Iesu maximo usus facit huius monogrammatis vel emblematis. Apparet i.a. in ecclesiis.
Usus et interpretationes Protestantes
[recensere | fontem recensere]Genavae, Protestantes hoc monogramma non reiecerunt. Usi sunt et utuntur eius Graeca versio (Ι Η Σ), quae in summo Genevensis Reipublicae stemmate apparet, necnon et in emblemate Protestantis Ecclesiae Genevensis. Interpretatio est aut initium nominis "Ies(us)", aut "Iesous hemeteron soter" (id est "Iesus noster Salvator").
Nonnulli Protestantes abbreviatione hac interpretationem alteram dant. Iacobus Chick putat eam esse abbreviationem nominum deum Aegyptorum, Isis, Hori, et Set, ergo significationem haereticam habet. Non credibilis est ratio hic quia hi dei non trinitas sunt ut ait Chick.
Interpretationes populares
[recensere | fontem recensere]Sunt interpretationes populares :