[go: up one dir, main page]

Jump to content

Hyperaldosteronismus

E Vicipaedia
Systema reninum angiotensinum aldosteron.

Hyperaldosteronismus est status pathologicus e nimia hormontis aldosteronis emissione enatus. Causa plerumque in glandulae suprarenalis tumore (hyperplasia) sive benigno sive maligno invenitur, qui hyperaldosteronismus primarius dicitur vel syndroma Conn. Nam cortex glandulae suprarenalis aldosteronem emittit, hormonem qui densitatem natrii in extracellularibus humoribus per munus renale moderatur. Symptomata sunt hypertensio pertinax et oedema quia nimia quantitas natrii (hypernatraemia) et aquae in corpore retinetur. Quin etiam quia in locum natrii servati ad homoeostasem hydroelectricam tuendam nimia kalii quantitas in urinam excernitur (hypokaliaemia) neurologicae perturbationes et muscularis imbecillitas apparent quae usque ad paralysim crescere possunt.

Chirurgicum remedium est glandula adrenalis resecta. Alioqui aldosteronis antagonistae administrantur.

Hyperaldosteronismus secundarius non ex ipsa glandula suprarenali pendet sed ex nimia renini emissione ob deficientem renum perfusionem.

Morbus contrarius, cum non satis aldosteronis e cortice suprarenali emittitur, Addisonianus dicitur.

  • Elaine N. Marieb et Katja Koehn, Anatomie et physiologie humaines (undecima editio), Pearson, 2019 pp. 713-6, 719, 1188-1192, 1196.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Manuel MSD Passeport santé (Francogallice) Centre hypertension (Francogallice) Santé sur le Net.