[go: up one dir, main page]

Jump to content

Herodes Agrippa II

E Vicipaedia
Regnum Agrippae II anno 53 datum rubeo colore insigne est..

Herodes Agrippa II (natus circa 27[1], mortuus circa 93 potius quam circa 100) fuit filius regis Herodis Agrippae I. Patre mortuo iunior quam ut regnaret a libertis imperatoris Claudii iudicabatur. Anno 48 tantum parvo regno patrui sui donatus est, id est finibus Chalcidis ad Libanum quod anno 53 regionibus e quibus constarat olim tetrarchia Philippi commutavit, id est Gaulanitide, Trachonitide, Batanea. Fidus Romanorum amicus in primo bello Iudaico exstitit atque ita regnum usque ad mortem servavit. Ultimus rex e dynastia Herodum fuit.

De familiaribus necessitudinibus

[recensere | fontem recensere]
Tabula 1875 a Nicolao Bodarecsky picta ː Paulus Tarsensis causam agit coram tribus iudicibus in cathedra sedentibus ː Porcio Festo, procuratore Iudaeae, rege Agrippa II et eius sorore Berenica. Quae scaena ex Actibus Apostolorum ducta est.

Agrippa erat filius regis Herodis Agrippae I atque per eum nepos illius Aristobuli[2] qui anno 7 a.C.n. a patre Herode morte damnatus est et pronepos Herodis Magni et Mariammae I. Mater ei fuit Cyprus, quae et ipsa neptis Herodis Magni erat. Tres sorores habuit: Berenicam circa 28 natam, Mariammen circa 34, Drusillam circa 38, quae omnes plures maritos habuere et magna libertate morum gaudebant. Praeclara est Berenice ob amorem Titi imperatoris. Habuit et fratrem unum, Drusum nomine, mortuum antequam adulesceret.[3]

Numquam uxorem duxisse videtur, nec liberos reliquit. Plerumque cum sorore Berenica, quae vidua erat, tam Hierosolymis quam Romae aut in regno suo vitam agebat, adeo ut rumor incesti circumferretur quem Flavius Iosephus historicus et amicus regis in historiis suis falsitatis coarguebat[4].

De rebus gestis

[recensere | fontem recensere]

Agrippa Graecis litteris non minus quam Iudaicis imbutus est ː nam Romae in Claudii domo educabatur, sine dubio ad successionem patris destinatus. Mortuo tamen illo anno 44 ob manifestum odium militum Caesareae hiemantium et teneram aetatem filii sententiam mutavit Claudius atque Iudaeam in provinciam Romanam iterum redegit. Anno 48 tantum rex fit in locum patrui defuncti ; parvum regnum Chalcidis quidem erat sed Agrippa II simul ius summorum sacerdotum Hierosolymitanorum designandorum velut patrui hereditatem accepit[5]. Ita quodam modo religionis Iudaicae administrationi praeerat. Hierosolymis saepe vitam agebat in Hasmonaeorum palatio. Romae quoque saepe versabatur ut anno 52 cum Iudaeorum patrocinium suscepit in lite adversus Samaritanos et procuratorem Ventidium Cumanum[6]. Paulo post Claudius ei Chalcidem quidem ademit sed in eius locum regiones quibus olim tetrarchia Philippi constarat dedit, e provincia Romana detractas.

Aeneus nummus Titi Caesaris capite signatus et anno 26 (= 74, id est 48 additis 26) Agrippae regni percussus. In aversa parte Victoria alata coronam lauream porrigit et palmam altera manu tenet ː ita recentem Romanorum victoriam de Iudaeis celebrabat. Eadem figura et in nummis Romanis conspicitur. Titulus ː ET(ouς) κς BA AΓPIΠ... = anni 26 regis Agrippae.

Nero imperator factus quatuor civitates cum finibus suis regno Agrippae addidit quas provinciae Romanae ademerat ː Taricheam et Tiberiadem in Galilaea, Abilam et Iuliadem in Peraea[7]. Circa 60 Agrippa II procuratori Iudaeae Porcio Festo Caesareae adsidebat cum apostolus Paulus reus factus audiebatur, cui rex benevolentiam exhibuit[8]. Tum e dissensionibus cum Hierosolymitanis sacerdotibus molestiam cepit Agrippa ut qui summo palatio triclinium exstruxerat unde despectus sibi fieret in interiorem partem Templi. Indignantes sacerdotes murum aedificavere quo visum interciperent. At ille murus militibus Romanis quoque in occidentali porticu stantibus et festis diebus vulgus custodientibus impedimento erat, Itaque et procurator Festus et rex Agrippa amoliendum esse censebant. Nihilominus summo sacerdoti Ismaeli legationem Romam de ea re apud Neronem ducere per Festum licuit ubi suffragante Poppaea quae Iudaicae religioni favere dicebatur iudicium secundum preces sacerdotum ab imperatore datum est[9]. Praeterea anno 62 summum sacerdotem Ananum tribus post mensibus quam designarat e munere pellere coactus est ː ille enim parvo temporis intervallo inter Festi mortem et novi procuratoris adventum ita abusus erat ut consilio iudicum vocato Christianum virum, Iacobum, fratrem Iesu Christi, morte per lapidationem damnasset. Quod cum comperit minitabundas litteras misit Lucceius Albinus, Festi successor, ut qui existimabat iudicia capitalia nisi per Romanos magistratus transigi non licere[10].

Anno 66 conflagrante Iudaeorum seditione iram populi adversus procuratorem Gessium Florum placare conabatur atque eos frustra hortabatur ut Romanorum societatem retinerent nec a tam potente populo secedere vellent. Longam eius orationem Hierosolymis habitam referebat Iosephus secundo libro de Bello Iudaico[11] ː incertum tamen utrum sententias regis fideliter transcripserit an arbitrio suo rem digesserit. Certe paene eadem de illis rebus ambo sentiebant. Mox incenso palatio et equitibus regiis pulsis Agrippa ad Romanos sese recepit cuius fidus socius per universum bellum exstitit. Ita novum ducem Vespasianum advenientem cum exercitu regno suo hospitaliter et honorifice accepit. Deinde et auxiliaria et equites exercitui Romano praestare non desiit.

Medio aevo et sexto decimo saeculo Flavius Iosephus multos lectores delectabat ː unde ille ficticius vultus in Promptuario Iconum (1553) Herodi Agrippae II attributus. Titulus = AGRIPPA IVN(ior).

Rerum gestarum scriptor Flavius Iosephus qui bellum Iudaicum narravit duas epistulas ab Agrippa sibi missas (e sexaginta duabusǃ) publicavit[12], fidem et veritatem historiae suae adversus accusationes auctoritate regis ut probaret. De reliquo regno perpauca memoriae tradita sunt nisi quod nummi eius nomine percussi et imperatorum Romanorum capitibus signati non ultra Domitianum descendunt. Quia iam mortuus erat cum Iosephus Vitam suam publicabat circa 93/95 obisse vulgo putatur[13]. Eius regnum in provinciam Romanam unde emerserat rediit. Etenim Hierosolymis temploque deletis rex Iudaeus Romanis nulli iam usui erat.

Si vis plura legere

[recensere | fontem recensere]
  • Hadas-Lebel, Mireille, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009.
    • Hérode, Fayard, 2017 ː 312-316
  • Nikos Kokkinos, The Herodian Dynasty : Origins, Role in Society and Eclipse, Sheffield, JSOT Press, 1998
  • S. Perowne, The Later Herods: The political background of the New Testament, Londini, 1958
  • D. Schwartz, Agrippa First: The Last King of Judaea, Tübingen, Mohr, 1990
  • E. Maria Smallwood, The Jews under Roman rule : from Pompey to Diocletian. Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 1976 ISBN 90-04-04491-4
  1. Septemdecim annos natus erat cum pater obiit.
  2. Quia multi Aristobuli in illa gente erant nonnulli eruditi numerum adponuntː hic est Aristobulus IV.
  3. Ant. Iud. XVIII.132 et XIX.354. Bell. Iud. II.220.
  4. Ant. Iud. XX.144-145
  5. de Bello Iudaico II.223.
  6. de Bello Iudaico II.245.
  7. de Bello Iudaico II.252.
  8. Actus Apostolorum 25-26
  9. Ant. Iud. XX.189-196
  10. Ant. Iud. XX.199-203.
  11. 336-407.
  12. Vita Iosephi 364-367.
  13. Vita Iosephi 359-360. Contra textus multo posterior Photii mortem Agrippae ad tertium annum Traiani refert.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]