Heraclea Pontica
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 41°17′5″N 31°24′53″E
Locus: 41°17′5″N 31°24′53″E
Gestio
Procuratio superior: Karadeniz Ereğli, Bucellarian Theme, Zonguldak (provincia)
Vide etiam paginam discretivam: Heraclea (discretiva).
Heraclea Pontica[1] (Turcice: Karadeniz Ereğli sive Bender Ereğli, Graece: Ἡράκλεια ἡ Ποντική) est urbs in Bithynia sita ad Ponti Euxini litus, circiter anno 560 a.C.n. inter Amastrim ab oriente et Calchedonem ab occidente a colonis Megarensibus condita. Civitas modicae magnitudinis fuit, sed quia gentem indigenam Maryandinum subegerant eisque remigibus utebantur magna classe pollebat.[2] Constitutio modo oligarchica, modo democratica fuit prout factio altera alteram viceratː res novae plures enim fuerunt. Inter 364 et 352 a.C.n., Clearchi tyrannidem quoque experta est,[3] qui Platonis et Isocratis discipulus Athenis fuerat.
Incolae noti
[recensere | fontem recensere]- Herodorus Heracleotes, mythographus, saec. VI/V a.C.n.
- Zeuxis Heracleotes, pictor, saec. V a.C.n.
- Heraclides Ponticus, philosophus Graecus, Platonis discipulus, saec. IV a.C.n.
- Dionysius Heracleotes, tyrannus Heracleae, saec. IV a.C.n.
- Memnon Heracleotes, historicus, saec. I p.C.n.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Aristoteles, Politica V.5.3, V.6.3, V.6.7, VII.6.8
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plin., nat. 27.4.
- ↑ Aristoteles, Politica VII.6.8. Xenophon, Anabasis V.6.10.
- ↑ Jason Harris, "Scholarship and leadership on the Black Sea: Clearchus of Heraclea as (un)enlightened tyrant", 2017
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Virginie Davaze, Memnon, historien d'Héraclée du Pont : commentaire historique, 2013 (Dissertatio academica)
- Stanley Mayer, Outpost of Hellenism : the emergence of Heraclea on the Black Sea, University of California press, 1976 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 41°17′5″N 31°24′53″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades |