[go: up one dir, main page]

Jump to content

Kofi Annan

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Kofi Annan
Res apud Vicidata repertae:
Kofi Annan: imago
Kofi Annan: imago
Kofi Annan: subscriptio
Kofi Annan: subscriptio
Nativitas: 8 Aprilis 1938; Kumasi
Obitus: 18 Augusti 2018; Berna
Patria: Gana

Familia

Genitores: Henry Reginald Annan; Rose Eshun
Coniunx: Nane Annan, Titi Alakija
Proles: Kojo Annan, Nina Cronstedt, Ama Annan

Kofi Atta Annan (natus Kumasi in urbe die 8 Aprilis 1938; Bernae die 18 Augusti 2018 mortuus) fuit politicus Ganae et internationalis.

E familia nobili gentis Ashantiensis ortus, gemellus (unde praenomen Atta), apud Methodistas scholae Mfantsipim in urbe Capitis Corsi educatus est. Alumnus fuit Collegii Scientiae et Technologiae in urbe nativa et Collegii Macalestri in urbe Sancti Pauli de Minnesota necnon Instituti Studiorum Superiorum Internationalium Genavae Institutique Technologiae Massachusettensis Bostoniae in urbe. Ab anno 1962 apud Ordinem mundi sanitarium et Nationes Unitas operam dedit.

Ab anno 1997 usque ad mensem Decembrem 2006 secretarius generalis Nationum Unitarum meruit. In quod officium bis electus Praemium Nobelianum Pacis ille ipse cum omni Nationum Unitarum ordine anno 2001 accepit. His annis, collaborationem internationalem semper favens, contra secundum bellum Iracense agebat. Denuo in Syriam ad pacem componendam, sed vano, anno 2012 a Foedere Arabico missus est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Kofi Annan et Iacobus Carter Iubae in Sudania Australi inter comitia de libertate die 9 Ianuarii 2011 a diurnariis interpulsi. Photographus: Ranjit Bhaskar
Vicimedia Communia plura habent quae ad Kofi Annan spectant.
  • De Kofi Annan in pagina Nobeliano Pacis Praemio dicata (Anglice)¨