[go: up one dir, main page]

Jump to content

Franciscus Massialot

E Vicipaedia
Wikidata Franciscus Massialot
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1660; Augustoritum
Obitus: 1733; Lutetia
Patria: Francia

Franciscus, vulgo François Massialot fuit coquus et scriptor de re culinaria cuius opera inter annos 1691 et 1730 divulgata sunt. Bertrandus Guégan bibliographus illum Lemovici anno 1660 natum, Lutetiae anno 1733 mortuum censuit, fontibus incertis.[1]

Opus principale Francisco Massialot adscriptum est Le Cuisinier roïal et bourgeois ("coquus regius et urbanus") cuius prima editio anno 1691 prodit. Quater reimpressum est. Novam editionem pluribus locis auctam, in duo volumina divisa, sub titulo Le Nouveau Cuisinier royal et bourgeois anno 1712 divulgavit; cui editioni, saepe reimpressae, volumen tertium anno 1730 adiecit. Opus minus, titulo Nouvelle instruction pour les confitures, les liqueurs et les fruits ("Nova instructio confecturarum elixirumque et fructuum") anno 1692 edidit et interdum rursus impressit.[2]

Versio Anglica operis maioris anno 1712 titulo The Court and Country Cook ("coquus regius et rusticus" [sic]), versio Italica anno 1780 editae sunt.

  1. Bertrand Guégan believes that Massialot was born in Limoges in 1660, and that he died in 1730 in Paris: ita Hyman et Hyman (1979) p. 46, qui fortasse B. Guégan, ed., La Fleur de la cuisine française (2 voll. 1921) citant!
  2. Hyman et Hyman (1979) pp. 44 et 46
François Massialot, Le Cuisinier royal et bourgeois (2a ed. 1693) titulus

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Philip Hyman, Mary Hyman, "La Chapelle and Massialot: an 18th century feud" in Petits propos culinaires no. 2 (1979) pp. 44-54
  • Stephen Mennell, All Manners of Food (Oxoniae: Blackwell, 1985) pp. 72-80 et alibi
  • Barbara Ketcham Wheaton, Savouring the past (London: Chatto & Windus, 1983) pp. 89-91, 151-156, 317 et alibi

Nexus interni