Flavius Sabinianus
Flavius Sabinianus (natus saeculo 5, mortuus post annum 508) dux militum et vir publicus Imperii Romani Orientalis erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Sabinianus Magnus magister militum per Illyricum fuit, qui a Zenone imperatore anno 481 supplicio affectus est. Tamen filius cursum militarem coepit. Frater eius Flavius Moschianus (consul 512) erat. Sabinianus filiam Flavii Probi, fratris Anastasii I imperatoris in matrimonium duxit et filium habuit: Flavius Anastasius Paulus Probus Sabinianus Pompeius Anastasius anno 517 consulatum gessit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Sabinianus magister militum per Illyricum anno 504 exercitum Romanum et auxilia Bulgarorum contra Mundonem regem et copias Theodorici in Illyricum duxit. Ab eis exercitus Romanus victus est. Sirmium urbs tum a barbaris expugnatum est. Tamen anno 505 consulatum administravit una cum Flavio Theodoro Romae.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- A. H. M. Jones et alii, edd., Prosopography of the Later Roman Empire (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1971-1992)
Antecessores: Flavius Rufius Petronius Nicomachus Cethegus (sine collega) |
Consul 505 cum Flavio Theodoro |
Successores: Flavius Ennodius Messala et Flavius Areobindus Dagalaifus Areobindus |