Filsum
Locus: 53°14′0″N 7°38′0″E
Numerus incolarum: 2 221
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Tabula aut despectus
Filsum est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis est. Commune Filsum etiam e vicis Ammersum, Brückenfehn, Busboomsfehn, Lammertsfehn atque Stallbrüggerfeld constat. Ab anno 1973 Filsum cum aliis communibus ad commune generale Jümme pertinet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ecclesia Paulus Tarsensis Filsi saeculo XIII aedificatum est; hoc tempore vicus conditum esse creditur. Olim Filsi regio pars Frisiae Orientalis fuit. Annis 1744 - 1806 Filsum ad Borussiam pertinuit. Filsum ab anno 1806 deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Filsum Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Ab anno 1885 Filsum ad circulum Lerensem pertinet et ab anno 1946 vici regionis ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in hac regione novam patriam invenerunt. Anno 1973 Filsi vici supra dicti in unum commune coniuncti sunt et hoc cum communibus Detern et Nortmoor ad commune generale Jümme se coniunxit. Ab anno 2011 Margareta Schulte-Cramer magistra civium est[1].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Filsum spectant. |