[go: up one dir, main page]

Jump to content

Felix qui potuit rerum cognoscere causas

E Vicipaedia
Versus in catacumbis Lutetiarum fixus.

"Felix qui potuit rerum cognoscere causas" est quadringentesimus nonagesimus versus secundi libri Georgicorum a Vergilio compositorum. Haec verba ad carmen didacticum Lucretii De rerum natura et ad Lucretium ipsum referri putantur: is enim causas rerum naturalium opere suo indagare conatus est.

Poëta vero in hoc loco duo cognitionis genera describit:

Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,
atque metus omnis et inexorabile fatum
subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis,
Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores.[1]

Gregson Davis putat Vergilium hic analogian inter philosophum felicem et agricolam felicem fecisse.[2]

  1. Publius Vergilius Maro, Georgica 2.490.
  2. Gregson Davis, Parthenope, The Interplay of Ideas in Vergilian Bucolic (Lugduni Batavorum: Brill, 2012), 76–77.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]