[go: up one dir, main page]

Jump to content

Felix Tshisekedi

E Vicipaedia
Wikidata Felix Tshisekedi
Res apud Vicidata repertae:
Felix Tshisekedi: imago
Felix Tshisekedi: imago
Nativitas: 13 Iunii 1963; Kinshasa
Patria: Res publica democratica Congensis

Familia

Genitores: Stephanus Tshisekedi wa Mulumba; Marthe Kasalu
Coniunx: Nyakeru Tshisekedi Denise

Felix Tshisekedi, vulgo plene Félix Antoine Tshilombo Tshisekedi (Leopoldopoli in urbe natus die 13 Iunii 1963) est politicus rei publicae democraticae Congensis.

Filius est Stephani Tshisekedi qui ter brevia temporis spatia primus minister meruit sub praeside Mobutu Sese Seko. Stephano in exsilium Kanangam ad urbem nativam a praeside Mobutu Sese Seko misso, Felix ibidem morabat et mox anno 1985 in Belgicam cum matre Marthe Kasalu Jibikila fugit. Anno 2017, Stephano nuper mortuo, a factione eius (scilicet Unione democratiae et progressus socialis(en)) Felix candidatus selectus est ad comitiis praesidatus anno 2018 acturis. Quibus inopinate victor proclamatus, a die 25 Ianuarii 2019 praeses meret.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Felicem Tshisekedi spectant.
  • "Félix Tshisekedi": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)