Faustina maior
Obitus: 140;
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Antoninus Pius
Proles: Annia Galeria Faustina Minor, Marcus Galerius Aurelius Antoninus, Marcus Aurelius Fulvus Antoninus, Aurelia Fadilla
Familia: Antonines
Memoria
Faustina maior alias Annia Galeria Faustina (nata circa 100, mortua 140) fuit uxor imperatoris Romani Antonini Pii (138-161). Filia erat Marci Annii Veri, viri consularis et Hadriano imperante praefecti Urbi, et Rupiliae Faustinae. Quattuor liberos Antonino peperit e quibus sola Faustina Minor parentibus superfuit atque Marco Aurelio nupsit[1]. Simul atque ad summum imperium pervenit Antoninus uxorem 'Augustam' nuncupari iussit. At paulo post interiit atque inter divas senatus decreto relata est et in Hadriani Mausoleo humata. Antoninus aliam uxorem numquam duxit sed in Faustinae honorem templum in Foro aedificavit cum flaminicis ad eius cultum deditis[2]. Plurimosque nummos cum titulo DIVA FAVSTINA cudi iussit. Insuper Puellas Faustinianas de suo sustentavit, quod institutum alimenta pauperibus puellis Romanis praebebat[3].
De liberis
[recensere | fontem recensere]Duos mares liberos peperit qui ambo ante 138 obierunt et eorum cineres in Mausoleo Hadriani humati sunt in quo eorum nomina leguntur:
Praeter Faustinam minorem aliam filiam habuit Aureliam Fadillam quae Lucio Plautio Aelio Lamiae Silvano nupsit sed et ipsa circa 135/6 obiit et ibidem humata est[6].
Numismatica
[recensere | fontem recensere]Antoninus Pius multo plures nummos effigie suae uxoris signandos curavit quam priores imperatores fecerant. Ita asses, dupondii, sestertii, denarii aureique ex officina monetali Romana in honorem Faustinae plurimi inveniuntur[7], nonnulli cum adhuc viveret (Augusta tunc dicebatur), plerique post mortem cusi (Diva vel Diva Augusta tunc appellatur). In illis nummis saepe cum deabus consociabatur quibus aliquo modo adsimulabatur: Concordia[8], Iuno Regina[9] aut Lucina (vel pavo qui pro dea stabat[10]), Ceres[11], Venus Augusta[12], Vesta[13], Pietas[14], Cybele[15] plerumque expressae sunt. Post mortem adduntur figura Aeternitatis globum tenentis[16], templum ei a senatu maritoque dicatum[17], ipsa bigis leonum ut Cybele aut elephantorum[18] vecta aut dorso aquilae[19] vel etiam alatae Victoriae[20] ad caelum portata, pyra quattuor tabulatorum[21], stellae[22], carpentum[23]... Simul verbum CONSECRATIO saepe legitur.
Et in provinciis Graecis nummi Graeci effigie Faustinae I signati sunt[24][25]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Historia Augusta, Vita Antonini 1.6-7.
- ↑ Historia Augusta VI.7: Tertio anno imperii sui Faustinam uxorem perdidit, quae a senatu consecrata est delatis circensibus atque templo et flaminicis et statuis aureis atque argenteis, cum etiam ipse hoc concesserit, ut imago eius cunctis circensibus poneretur.
- ↑ Historia Augusta, Vita Antonini VIII.1.
- ↑ CIL 6, 988
- ↑ CIL 6, 989
- ↑ CIL 6, 990 Historia Augusta, Vita Antonini I.7 et III.6.
- ↑ Roman Imperial coinage 325-410 (aurum et argentum) necnon 1072-1205 (aes et aurichalcum).
- ↑ Aureus in Museo Britannico
- ↑ Denarius in Museo Britannico
- ↑ Denarius in Museo Britannico
- ↑ Aureus in Museo Britannico
- ↑ Sestertius in Museo Britannico
- ↑ Denarius in Museo Britannico
- ↑ Aureus in Museo Britannico
- ↑ Sestertius in Museo Britannico
- ↑ Denarius in Museo Britannico
- ↑ Denarius in Museo Britannico
- ↑ Aureus in Museo Britannico
- ↑ Sestertius in Museo Britannico
- ↑ Sestertius in Museo Britannico
- ↑ Sestertius in Museo Britannico
- ↑ Denarius in Museo Britannico
- ↑ Aureus in Museo Britannico
- ↑ David R. Sear, Greek imperial coins and their values, 1982 pp.141-3.
- ↑ Nummus aeneus in colonia Aelia Capitolina percussus.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Historia Augusta, Vita Antonini I.6, III.7, V.2, VI.7, VIII.1.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Martin Beckmann, Diva Faustina: coinage and cult in Rome and the provinces. New York: American Numismatic Society, 2012. Recensio critica
- Bettina Bergmann et Wendy Watson, The Moon and the Stars: Afterlife of a Roman Empress, Mount Holyoke College Art Museum, 1999.
- Jasper Burns, Great Women of Imperial Rome. Mothers and Wives of the Caesars, Londres, New-York, 2007 Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Annelise Freisenbruch, The First Ladies of Rome: The Women Behind the Caesars. Londini, 2010 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Barbara Levick, Faustina I and II: Imperial Women of the Golden Age. Oxford University Press, 2012 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Harold Mattingly, "The Consecration of Faustina the Elder and Her Daughter", The Harvard Theological Review, 1948: 147-151
- Clare Rowan, 'Communicating a Consecratio: The Deification Coinage of Faustina I', in Proceedings of the XIV International Numismatic Congress Glasgow vol 1, 2012: 991-998
- Peter Weiß, "Die vorbildliche Kaiserehe. Zwei Senatsbeschlüsse beim Tod der älteren und der jüngeren Faustina, neue Paradigmen und die Herausbildung des ‘antoninischen’ Prinzipats". Chiron, 2008: 1–45. [1]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad Faustinam Maiorem pertinent.
- Nummi Faustinae in Museo Britannico
- Annius 120 apud Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft
- Faustina I apud Livius.org