[go: up one dir, main page]

Jump to content

Eteocles

E Vicipaedia
Eteocles et Polynices a Tiepolo picti

Eteocles (Graece Ἐτεοκλῆς) in praehistoria vel mythologia Graeca fuit rex Thebarum urbis Graeciae. Secundum mythos Graecos de rebus Thebanis Eteocles fuit Oedipodis et Iocastae filius, Polynicis geminus. Cum fratre pactum agit alium per annum unum regnare, tum alterum. Eteocle primo anno regente, Polynices advenit ut regnum caperet; Eteocles relinquere noluit. Polynices ergo, copiis a Mycenis Thebas inlatis, iuxta portas urbanas Eteoclen necat et ab eo necatur. Eteocles cum honoribus sepelitur, sed corpus Polynicis sola curat Antigone, soror eius.

Nomen eius (in lingua Graeca Mycenaica *Etewoklewes) recentissime recognitum est in documento Hetthaeo ad regem quendam Achaeorum medio saeculo XIII a.C.n. misso , qui fratrem nomine Tawagalawa habere dicitur. Documentum de hac re "Epistula de Tawagalawa" nuncupatur.

In tragoediis antiquis

[recensere | fontem recensere]

Eteocles Aeschyli Septem contra Thebas portagonista estː vir durus quidem sed magno animo et imperatoria virtute egregia ostenditur et in mortem ruit quia mortem suam et fratris saluti patriae fore scit[1]. De iniuriis Polynici factis quamvis non dubiis siletur. In contrarium Euripides in Phoenissis non tantum Eteoclem nihil pensi nisi regnum habentem in scaenam inducit, nec iustitiae nec foederum nec deorum memorem[2] sed temerarium ducem esse demonstrat quem Creon reprehendit[3]. Apud Sophoclem Eteocles in scaena non comparetː in Oedipo Coloneo Creon Thebanorum causam apud Oedipodem agit, non Eteocles. Nec minus quam frater Polynices a patre exsecratur[4].

  1. Septem contra Thebas 689-704.
  2. Phoenissae 499-525.
  3. Phoenissae 698-747.
  4. Oedipus Coloneus 1369, 1375-9.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]