[go: up one dir, main page]

Jump to content

Erebidae

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Superfamilia : Noctuoidea 
Familia : Erebidae 
   

Erebidae sunt familia papilionum superfamiliae Noctuoideorum, inter maximas papilionum familias per numerum specierum, cui sunt varii macropapilionum greges notabiles, inter quos Catocala, Herminiinae, Arctiinae, Lymantriinae (insigniter Gynaephora groenlandica[1]), Calpinae, Micronoctuini, Hypeninae, et Zale.

Adulti variant a maximis macrolepidopteris (plus quam 17 cm in Ascalapha odorata) ad minima microlepidoptera (0.25 unciae in nonnullis Micronoctuinis). Colores adultorum a cinereo, obscuro, et dissimulato (e.g., Zale lunifera et Herminiinae) ad vividum et polychromaticum (e.g., Aganainae et Arctiinae). Hi papiliones in omnibus continentibus praeter Antarcticam inveniuntur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Erebidas spectant.
Vide "Erebidas" apud Vicispecies.