[go: up one dir, main page]

Jump to content

Gulielmus Creizenach

E Vicipaedia
Gulielmus Creizenach, 1908.

Gulielmus vulgo Wilhelm Creizenach (natus die 4 Iunii 1851 Francofurti; mortuus die 13 Maii 1919 Dresdae) historicus litterarum Germanicus fuit. Avus eius fuit theologus Michael Creizenach, pater Theodorus Creizenach paedagogus.

Post studia Gottingae et Lipsiae perfecta, habilitationem suam anno 1875 peregit. Anno 1883 professor extraordinarius et quattuor annis post professor ordinarius in Universitate Cracoviae creatus est. Quominus professor in universitate quadam Germanica fieret nonnulli impediebant qui originem Iudaicam minoris aestimabant.

Dresdae opus magnum Geschichte des neueren Dramas anno 1923 finivit. In eo omnes litteras ex tempore ludorum de mysteriis mediaevalium usque Shakesperii dramata complectitur. Non theoriis aetheticis sed chronologia pulchra sat bene rem perfecit. Monstrandum erat humanismum et renascentiam nova ethica in mundum introduxisse in quibus reconciliatio inter Deum et hominem non iam tantum in gratia divina fulciretur. Validissimae autem sunt notae de fontibus et de vi reciproca dramatum in diversis litteris Europaeis scriptorum.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • »Versuch einer Geschichte des Volksschauspiels vom Dr. Faust« (Salinis Saxonicis 1878)
  • »Zur Entstehungsgeschichte des neuern deutschen Lustspiels« (Salinis Saxonicis 1879)
  • »Die Bühnengeschichte des Goetheschen Faust« (Francofurti 1881)
  • »Geschichte des neuern Dramas« (Salinis Saxonicis 1894–1903)
  • »Schauspiele der englischen Komödianten« (Stutgardiae 1889) - in opere »Deutsche National-Literatur« (Kürschner)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Vicifons
  • Adolf Brüll: "Creizenach, Michael" apud: Allgemeine Deutsche Biographie, tomus 47 (1903), p. 546–549 (hic in interreti)
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!