[go: up one dir, main page]

Jump to content

Golshifteh Farahani

E Vicipaedia
Golshifteh Farahani anno 2009

Golshifteh Farahani (Persice: گلشیفته فراهانی; nata Teherani die 10 Iulii 1983) est actrix Iranica, quae Lutetiae Parisiorum habitat.

Mense Ianuario anni 2012 in Irania pedem ponere ab huius civitatis regimine prohibita est, quia, condicioni mulierum, quae in Iranorum societate habetur, reclamans, corpus suum nudum ad photographorum opus disposuisset, ut eius imago in quibusdam commentariis hebdomadalibus Francogallicis nomine Madame Figaro appareret. Anno 1998, cum quattuordecim annos nata esset, optima actrix renuntiata erat in Festo Cinematographico Internationali Fajr, quod Teherani quotannis Ministerium Culturae Iraniae habendum curat, ob partes in pellicula Derakht-e Golābī (Latine: Pirus) a se actas. Haec fuit prima pellicula cinematographica cui Golshifteh Farahani, inter alios, operam dedit. Posthaec in multis aliis operibus cinematographicis conficiendis partes egit.