Brome
Locus: 52°36′0″N 10°57′0″E
Numerus incolarum: 3 304
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Parsau, Tülau, Ehra-Lessien, Wittingen, Jübar, Beetzendorf, Klötze
Tabula aut despectus
Brome commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Gifhorn est. Brome commune e vicis Altendorf (217 incolae), Benitz (88), Brome (2581), Wiswedel (94) atque Zicherie (260) constat. Brome ab anno 1974 sedes administrationis communis generalis Brome est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Commune Brome saeculo 10 conditum anno 1170 primo in actis descriptum est. Fuit ab anno 1428 pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est. Ab anno 1965 caput communis generalis Brome est. Eodem tempore vici supra dicti cum Brome coniuncti sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Brome spectant (Brome, Brome (Lower Saxony)). |