[go: up one dir, main page]

Jump to content

Bruttia Crispina

E Vicipaedia
Wikidata Bruttia Crispina
Res apud Vicidata repertae:
Bruttia Crispina: imago
Bruttia Crispina: imago
Nativitas: 164; Roma
Obitus: 191; Capreae
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Gaius Bruttius Praesens;
Coniunx: Commodus
Familia: Antonines

Bruttia Crispina (nata circa 164, mortua Capreis circa 191, ut videtur) fuit uxor imperatoris Commodi et imperatrix Romanorum ab anno 180. Filia erat senatoris consularis Gai Brutti Praesentis et Laberiae Hostiliae Crispinae. Frater ei fuit Lucius Bruttius Quintius Crispinus consul anni 187. Iam anno 178 Commodo nupsit[1] et statim Augusta appellata est ut ex nummis liquet. Liberos ei non peperit ita ut Commodus cum obiit nullum heredem habuerit et bellum civile exarserit. Lucillae coniurationis anno 182 particeps non fuit Crispina, ut aiebant nonnulli eruditi prave fontes litterarios interpretantes, quoniam posteriores inscriptiones et nummi[2] eam honorantes inventi sunt[3]. Praeterea frater consul ordinarius anno 187 factus est. Econtra Herodiano[4] credendum est cum aiebat Lucillam zelotypia erga Crispinam motam esse. Moderni investigatores igitur Crispinae relegationem in insulam Capreas potius ad annum 188 referunt. Tum adulterii accusata atque repudiata esset antequam post triennium furtim iussu mariti necaretur[5]. Sunt etiam qui eam marito superfuisse volunt antequam eadem damnatione memoriae[6] adficeretur[7].

Herois quoque mythistoriarum fuit apud Mariam Rosariam Pagnani. [8]

  1. Historia Augusta, Vita Marci Aurelii 27.8. Dio Cassius 71.33.1.
  2. R.P. Duncan-Jones, "Crispina and the Coinage of the Empresses", The Numismatic Chronicle, 2006: 223-228
  3. Jacques Aymard, "La conjuration de Lucilla", Revue des Études Anciennes, 1955: 85-91.
  4. Ab excessu Divi Marci I.20
  5. Historia Augusta, Vita Commodi V.9: Uxorem, quam deprehensam in adulterio exegit, exactam relegavit et postea occidit et Dio Cassius, Historia Romana 72.4.6.
  6. Eric R. Varner, "Commodus, Lucilla, Crispina and Annia Fundania Faustina" In: Mutilation and Transformation: Damnatio Memoriae and Roman Imperial Portraiture, Brill, 2004: 136–155. Recensio critica.
  7. Vide Livius.org.
  8. Bruzia Crispina. L'intrigo. La vita. L'amore (romanzo storico)., Albatros Edizioni, 2012. Libri descriptio. You tube

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Aureus Crispinae Augustae. Ex altera parte Venus Felix.