[go: up one dir, main page]

Jump to content

Avicenna

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Avicenna
Res apud Vicidata repertae:
Avicenna: imago
Avicenna: imago
Nativitas: 980; Afshona
Obitus: 18 Iunii 1037; Ecbatana
Patria: Samanid Empire, Buyid dynasty
Nomen nativum: أبو علي الحسين بن عبد الله بن الحسن بن علي بن سينا

Memoria

Sepultura: Avicenna Mausoleum

Avicenna (Persice et Arabice أبو علي الحسین ابن عبدالله ابن سینا abū ‘alī al-ḥusayn ibn ‘abd allāh ibn sīnā) (natus prope Bocharam in Uzbecia anno 980; mortuus Ecbatanis anno 1037) fuit medicus, physicus, philosophus, iuris prudens, mathematicus, astronomus, alchemista, poeta Persicus.

Avicenna in manuscripto anni 1271 depictus.
Maiores Asiae Mediae et Australis regiones politicae annum circiter 1000.

Avicenna Afsanae in urbe prope Bocharam, quae tunc pars erat Imperii Persici Samanidarum, natus est anno 980. Quamquam pater, qui Bactris ortus erat, Sectam Siiticam septenariam sequebatur, Avicenna se ipse Siitam duodenarium confitebatur. Bocharae iustitia, logica, philosophia, religione islamica, et deinde medicina educatus, duodeviginti annos natus ibi servitium iniit regum Samanidarum, qui ei bibliothecae suae copiam fecerunt. Patre anno 1002 defuncto imperioque Samanidarum eodem fere tempore everso, Avicenna patria sua decessit et Mamunis Chorasmiae principis servitium iniit. Hinc annum circiter 1008, ne Machometo Ghasnavidae servire cogeretur, profectus, annos subsequentes per terras Persicas circumiit. Anno 1012 Qabum Hyrcaniae regem petiit, quem ut se ipsum litteris et scientiae devotum esse audiverat. Qabo mox quidem a rebellibus interfecto, ibi tamen ob gravem morbum moratus amicitiam fecit cum Sorsano iuvene, quem sibi discipulum adiunxit. Postea in urbe Rhagis consedit, ubi opera sua Canonem Medicinae et Sanationem coepit. Tum Ecbatana iit, ubi amiralem Samsud-Dawahla serviebat et vezirus creatus est. Postquam a militibus amiralis invidiae causa fugatus est, in urbem Aspadana migravit, et postea, anno 1037, de vita Ecbatanis decessit. Autobiographiam conscripsit.

Opera praecipua

[recensere | fontem recensere]
  • Liber primus Naturalium. Tractatus primus. De causis et principiis naturalium Louvain: Peeters Publishers 1992.
  • Liber primus Naturalium. Tractatus secundus. De motu et de consimilibus Louvain: Peeters Publishers 2007.
  • Liber tertius Naturalium De generatione et corruptione Louvain: Peeters Publishers 1987.
  • Liber quartus Naturalium De actionibus et passionibus qualitatum primarum Louvain: Peeters Publishers 1989.
  • Liber de anima, seu Sextus de naturalibus I-III Louvain: Peeters Publishers 1972.
  • Liber de anima, seu Sextus de naturalibus IV-V Louvain: Peeters Publishers 1968.
  • Liber de Philosophia prima sive scientia divina. I-IV Louvain: Peeters Publishers 1977.
  • Liber de Philosophia prima sive scientia divina. V-X Louvain: Peeters Publishers 1980.
  • Liber de philosophia prima sive scientia divina.Tractatus I-X. Lexiques Louvain: Peeters Publishers 1983.
  • Codices Louvain: Peeters Publishers 1994. Codices descripsit M.-T. d'Alverny. Addenda collegerunt S. Van Riet et P. Jodogne
  • Liber canonis medicinae (القانون في الطب al-qānūn fī-l-ṭibb)
  • Flores Avicenne: Roma: Claude Davost alias de Troys, Bartholomeus Trot, 1508
  • Sanatio (الشفاء aš-šifā’)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Eruditio
Aliae encyclopaediae
  • "Avicenna" in Dizionario di filosofia (Romae: Treccani, 2009)
  • "Avicenna" in Encyclopaedia Iranica Online (1987/2011)
  • Dimitri Gutas, "Ibn Sina" in Stanford Encyclopedia of Philosophy (2016)
  • M. Mahdi et al., "Avicenna" in Encyclopaedia Iranica vol. 3 pars 1 (1987) pp. 66-110 (Anglice)
  • S. H. Rizvi, "Avicenna (Ibn Sina)" in Internet Encyclopedia of Philosophy (2006) (Anglice)

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Avicennam spectant.