Asius Samius
Appearance
Asius Samius, Amphiptolemi filius,[1] fuit poeta Graecus aevi archaici.
Incertum est eumne iam 700 a.C.n. vixisse, verisimiliter autem eodem tempore atque Hesiodus florebat. Samo in insula natus est et ab Athenaeo "antiquus ille poeta Samius" appellatur.[2] Asius opera epica et carmen elegiacum confecit, quorum fragmenta tantum pauca apud Athenaeum, Pausaniam, Strabonem aliosque tradita sunt. Versibus epicis de genealogia mythica, de re Boeotica et de insula Samo cantitavit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae 7.4.1
- ↑ Athenaeus, Deipnosophistae 125c
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones fragmentorum
- F. S. Lehrs, Fridericus Dübner, edd., Hesiodi Carmina; Apollonii Argonautica; Musaei Carmen de Herone et Leandro; Coluthi Raptus Helenae; Quinti Posthomerica; Triphiodori Excidium Ilii; Tzetzae Antehomerica, etc. (Lutetiae: Didot, 1840) (Graece, Latine) pars 2 pp. 1-4
- fragmentorum epicorum tantum
- Gulielmus Kinkel, ed., Epicorum Graecorum fragmenta, vol. 1 (Lipsiae: Teubner, 1877) pp. 202-207 (Graece)
- Martin L. West, ed. et interpr., Greek Epic Fragments (Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press, 2003. ISBN 978-0-674-99605-2) pp. 254-263 (Graece, Anglice)
- fragmenti elegiaci tantum
- Theodorus Bergk, ed., Poetae lyrici Graeci (Lipsiae: Reichenbachii fratres, 1843) p. 313 (Graece)
- M. L. West, ed., Iambi et elegi Graeci vol. 2 (Oxonii: Clarendon Press, 1971) p. 46 (Graece)