Arethusa
Arethusa (Graece Ἀρέθουσα) in mythologia Graeca fuit Nereis, filia Nerei deus maritimi e Doride genita, secundum Hyginum in libro Fabulae inscripto,[1] qui hoc nomen e textu Georgicon Vergilii sine dubio dempsit; Vergilius enim eam inter sectatrices Cyrenes enumeraverat, scilicet Drymo, Xantho, Ligea, Phyllodoce, Cydippe, Lycorias, Clio, Beroe, Ephyre, Opis, Asia, Deiopea, tandemque Arethusa; quae "positis velox Arethusa sagittis" a poëta describitur.[2]
De fabula Ovidiana
[recensere | fontem recensere]De Arethusa libro quinto Metamorphoseon narrabat Ovidius poeta dicens nympham Artemidis comitem fuisse quae in Arcadia aut Elide saltus peragrabat atque venationi operam dabat ; quamquam virago erat tamen cum in frigida puri rivi unda quondam e labore nuda reficeretur cupidine sui deum huius fluminis Alpheum incendisse. Fugiebat quam velocissime et iam nihilominus capiebatur nisi domina Artemis tum ei succurrisset dum primo spissa nube eam occultat, mox in latices vertit atque postremo solo discisso fugam subter mari usque ad insulam Ortygiam ei permittit ubi celeberrimus Syracusanorum fons facta est. Etenim nescio quo modo antiquis persuasum erat undam huius Syracusani fontis ex Alpheo Peloponnesiaco iter subter mari fecisse et ibi resurgere[3]. Ita fabula poeticam illorum erroris rationem praebebat.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Ovidius libro quinto Metamorphoseon 573-641
- Pausanias libro quinto Graeciae descriptionis VII.1-3.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Imagines Arethusae in Musaeo Iconographico Warburgiano, warburg.sas.ac.uk