Arator
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Arator vel Arator Subdiaconus, circa annum 490 natus et post annum 544 mortuus, poeta Latinus Christianus fuit. In Liguria natus est, Mediolani apud Ennodium et Ravennae iurisprudentiae et rhetoricae studuit. In Ravenna magister officiorum in aula Ostrogothica factus est. Bello cum Imperio orientali inito aulam reliquit et circa annum 540 Vigilius pontifex Ararorem subdiaconum Romae fecit. Ibi carmen suum, Actus apostolorum heroicis versibus transferens, in duos libros composuit et Vigilio dedicavit. Quod opus anno 544 in ecclesia Petri ad vincula publice recitavit. Etiam epistolas tres metricas scripsit.
Opera
[recensere | fontem recensere]- De actibus apostolorum et epistolae Aratoris in Bibliotheca Augustana
- Opera Aratoris in Patrologia Latina cum commentario magno
- Arator Subdiaconus. Historia apostolica / Ed. A.P. Orbán. 2006 (= Corpus Christianorum. Series Latina 30) (ISBN: 978-2-503-01301-5)