[go: up one dir, main page]

Jump to content

Ara Pacis Augustae

Coordinata: 41°54′23″N 12°28′32″E / 41.90639°N 12.47556°E / 41.90639; 12.47556
E Vicipaedia

Ara Pacis Augustae
Regio: Regio IX
Genus aedificii: altaria
Confectum seu sacratum: 30 Ianuarii 9 a.C.n.
Patronus: Senatus Romanus
Architectus:
Ara Pacis Augustae in museo hodierno restituta
Sculptura septentrioni versa: senatores
Sculptura meridiei versa: Augustus cum familia

Ara Pacis Augustae (brevius Ara Pacis) fuit altaria Paci dicata, paci videlicet qua principe Augusto populus Romanus fruebatur. Aram aedificandam decrevit Senatus Romanus die 4 Iulii 13 a.C.n. post reditum Augusti ex Hispania et Gallia. Die 30 Ianuarii 9 a.C.n. in Campo Martio sacrata est.

Ara Pacis hodie visitanda est in museo huic rei dedicato, haud longe a situ primo distante, anno 2006 a Ricardo Meier architecto Americano constructo.

Constructio altari similis habet circumcirca margines. Ara ipsa et parietes marmorei, quibus circumdata est, anno 1938 fragmentis effossis compositi iterum collocati sunt, non in situ primo, sed iuxta mausoleum Augusti eiusque familiae. Introitus arae cum in loco originali ad occidentem versus spectaret, ab anno 1938 contra ad meridiem versus est.[1] Ita effectum est, ut latus arae, alieno loco erectae, processionem familiae imperatoris ostendens in conspectu mausolei vicini sit. Quattuor latera extera caelaminibus summo artificio factis exornata sunt. In dextro latere processio inaugurationis familiae principis et sacerdotum, in sinistro agmen populi et hostiarum ostenduntur. In parietibus anteriore et posteriore scaenae mythologicae valde laesae visuntur. Parietum lateralium partes interiores sertis ornatae sunt quae inter pulcherrima temporis Augustei numerantur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aram Pacis Augustae spectant.
  1. At etiam nostra aetate in omnibus fere descriptionibus ratio prima observatur, ut in subscriptionibus imaginum nostrarum videtur.