[go: up one dir, main page]

Jump to content

Ad fontes

E Vicipaedia

Ad fontes fuit dictum humanistarum Novo Aevo ineunte, quo antiquarum litterarum studia poposcerunt. Anno 1511 Desiderius Erasmus Roterodamus in libello De ratione studii ac legendi interpretandique auctores intitulato scripsit:

Sed in primis ad fontes ipsos properandum, id est graecos et antiquos.[1]

Etiam Philippus Melanchthon anno 1518, cum munus discendi apud Universitatem Leucoream Wittenbergae suscepit, oratione De corrigendis adolescentiae studiis a studentibus postulavit:

Iungendae Graecae litterae Latinis, ut philosophos, theologos, historicos, oratores, poetas lecturus, quaqua te vortas, rem ipsam assequare, non umbram rerum ...[2]

Martinus Lutherus sententia commotus in Bibliis vertendis fontibus Hebraicis Graecisque innixus est.

  1. Desiderius Erasmus Roterodamus: De ratione studii ac legendi interpretandique auctores, Parisiis 1511, in: Desiderii Erasmi Roterodami Opera omnia, ed. a J. H. Waszink et al., Amstelodami 1971, Vol. I 2, 79-151.
  2. CORPUS REFORMATORUM (CR). MELANCHTHON OPERA. Edidit Carolus Bretschneider, Halle 1834 ss., Vol. XI, p. 22.