Actaeon
Actaeon (Ἀκταίων) in mythologia Graeca est filius pastoris Aristaei et Autonoes, per patrem nepos dei Apollinis, per matrem nepos Cadmi, Thebarum conditoris, et pronepos dei Martis. A centauro Chirone in Boeotia educatus esse perhibetur.
Fabula
[recensere | fontem recensere]Venatu maxime gaudebat Actaeon atque etiam parem esse Artemidi/Dianae, venatrici deae, sese iactavisse putatur, quae causa fortasse irae divinae fuit. Quondam enim, cum venaretur, in Dianam forte sine veste in fonte lavantem incidit. Pudicitia laesa, ne quae viderat aliis narraret, dea eum aqua aspersit ac sic in cervi speciem mutavit. Tum a suis canibus miserrimus Actaeon laceratus est. Si cupis nomina canum cognoscere, lege vel Ovidium vel Hyginum, qui eorum paene quinquaginta nomina nobis tradiderunt.
De interpretatione
[recensere | fontem recensere]Tam antiquis quam modernis temporibus haec fabula a pictoribus sculptoribusque saepe retractata est, cuius significatio antiqua profanos homines monere voluisse videtur, caverent nimiam et praematuram curiositatem erga divinum. Ita saltem sectatores deae Aegyptiacae Isidis eam interpretati videntur : bis enim in domu Pompeiana Octavii Quartionis[1] Diana et Actaeon in parietibus picti videntur, quae domus etiam sacellum Isidi consecratum necnon sigilla ad religionem Aegyptiam pertinentia continebat[2]. Item notissima est sculptura ab Apuleio secundo libro mythistoriae suae Metamorphoseon descripta, quae atrium nobilis feminae Thessalicae ornabat. Illa mythistoria initiis Lucii[3] et mysteriis deae Isidis coronatur : nisi enim initiis praeparatus nemo impune ad sacra religionis adire potest.
Simili modo Cadmos in Euripideis Bacchis Pentheun deum esse Dionysum negantem monet[4] ne idem patiatur atque Actaeon, materterae filius. Quam monitionem eventus confirmavit quoniam vivi Penthei corpus a Bacchabus discerptum est.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Euripides, Bacchae 230, 337-342; 1227, 1291
- Ovidius,libro tertio Metamorphoseon, 138-251.
- Hyginus mythographus, Fabulae 180-181.
- Apuleius de Asino aureo libro secundo capite quarto.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Hélène Casanova-Robin, "L’audace châtiée : Phaéton, Actéon et Icare dans la tradition latine jusqu’à la Renaissance, tours et détours d’un symbolisme", Anabases, 2019ː 93-110
- G. Sauron, Les Décors privés des romains, 2009, pp260-276.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Imagines Actaeonis in Musaeo Iconographico Warburgiano
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Etiam in domu Sallustii eadem fabula picta inveniebatur, antequam secundo bello mundano deleretur.
- ↑ G. Sauron, op. laud.
- ↑ Lucius et ipse poenas dederat ob nimiam curiositatem erga magicas artes.
- ↑ Versus 337-40ː ὁρᾷς τὸν Ἀκτέωνος ἄθλιον μόρον, ὃν ὠμόσιτοι σκύλακες ἃς ἐθρέψατο διεσπάσαντο, κρείσσον᾽ ἐν κυναγίαις Ἀρτέμιδος εἶναι κομπάσαντ᾽, ἐν ὀργάσιν. = Specta Actaeonis miseram sortem quem carnivori canes quos ipse nutriverat discerpserunt quia meliorem Artemide venatorem esse sese iactabat.