[go: up one dir, main page]

Jump to content

Antheridium

E Vicipaedia
Micrographum anatomiae antheridii in Porella, marchantiophyto foliaceo.

Antheridium est structura vel organum haploidicum quod gametas mares (antherozoida vel spermata appellatos) gignit et continet. Structura quae unum vel plures antheridia continet androecium appellatur,[1] quod vocabulum etiam est nomen staminum angiospermarum una respectarum.

Antheridia tempore gametophytorum in cryptogamis adsunt, praecipue bryophytorum et embryophytorum. Multae algae et nonnulli fungi, exempli gratia ascomycotae et oomycota, etiam antheridia per stationes reproductivas generant. In gymnospermis et angiospermis, gametophyta maria sunt mera pollinis grana et antheridium in pluribus est una cellula generativa intra granum pollinis, quod per pollinationem dividitur, cellulas spermaticas gignens.

Homologum organum femineum in cryptogamis est archegonium, et in plantis florentibus gynoecium.

Nexus interni

  1. Cargill, et al. 2005.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]