[go: up one dir, main page]

Jump to content

Amaranth

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Amaranthus color

Amaranth est carmen Finnici gregis musici Nightwish, singulatim editum anno 2007 ex albo discographico Dark Passion Play, quod ad genus musicum metallum pertinet. Clavichordista Thomas Holopainen carmen composuit, canit autem Anette Olzon, cantatrix nova.

Titulum carminis quaedam illius verba conferunt, quae Anglice sonant "Caress the one, the hiding amaranth", Latine fere "Mulce ipsum latentem amaranthum". Amaranthus enim est verbum ex vulgari sermone oriundum, populari etymologia refictum, ut ex verbo Graeco ἄνθος 'flos' compositum esse videatur. Quae forma etiam in Latinitatem botanicam defluxit. Vocabulum autem verum est amarantus (ab adiectivo Graeco ἀμάραντος 'qui non marcescit, immarcescibilis'), quod pariter designat colorem fere rubrum ac plantam rubros flores gignentem.

Haavoittunut enkeli ('Angelus vulneratus'), pictura ab Hugone Simberg facta.

Grex Nightwish etiam carminis visificum eodem titulo edidit, in quo, Anette cantante, iuvenes duo ostenduntur qui angelum oculis vulneratum inveniunt, quem secum domum adducunt. Incolae pagi autem angelum auspicium maleficum esse putant, quapropter una eum et domum iuvenum urunt. Visificum trahi videtur e pictura ab Hugone Simberg facta, Finnice appellata Haavoittunut enkeli, vel Latine 'Angelus vulneratus'.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]