Clemens Desessard
Appearance
Clemens Desessard, in urbe Telone (vulgo Toulon) anno 1920 natus, functus vita die 21 Februarii anno 2003, erat ingeniarius et aeroplaniga Francogallicus atque scriptor latinus.
In secundo Bello Mundano, Francogallia devicta, Maroccum petiit et anno 1942 Franciam Liberam iunxit in Magna Britannia. Militavitque in classe aeria Britanna, et fuit navigator in turma aeroplanorum bombiferorum.
Praecipue celeber factus est propter librum cui titulus "Lingua Latina sine molestia", in serie Assimil, quo prima vice methodus viva ad linguam latinam ut linguam modernam discendam anno 1966 palam proponebatur.
Eius scripta
[recensere | fontem recensere]- 1966 : Lingua Latina sine molestia, Le latin sans peine, Paris, Assimil, 1966.
- 1989 : "Si quis ad curiam regni Suetici latine scribet, ei latine rescribitur", in Melissa, n° 28, anno 1989, p. 11. (De epistola Clementis Desessard missam ad curiam Sueticam).
- 1990 : "Epistola", in Melissa", n° 36, anno 1990, p. 6. (cum carmine poetae Dacoromani Petre Ghelmez, quod in latinum vertit Iohannes Leric Dacoromanus).
- 2013 : Latein ohne Mühe, Deutsche Übersetzung und Bearbeitung von M. Fischer & S. Gagneur, Korrektoren A. Gratius Avitus, Uvius Fonticola, Rodrigo H. Kahl, Köln, Assimil, 2013, 623 pp. (ISBN 978-3-89625-029-2).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- 1987: Diana Licoppe, "Inter eximios latinitatis vivae fautores Clemens Desessard. Dianae Licoppe cum Clemente Desessard dialogus", in Melissa, n° 16, anno 1987, pp. 4-6
- 2003: Gaius Licoppe, "In memoriam inclytam Clementis Desessard", in Melissa, n° 113, anno 2003, p. 16.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |