[go: up one dir, main page]

Jump to content

Cicadidae

E Vicipaedia
Tibicen linnei

Classis : Insecta 
Ordo : Hemiptera 
Subordo : Auchenorrhyncha 
Infraordo : Cicadomorpha 
Superfamilia : Cicadoidea 
Familia : Cicadidae 
   

Cicadidae (nomen zoologicum) est familia insectorum ordinis Hemipterorum, ad quem maior pars specierum insectorum cum commune nomine cicada pertinet.

Fabula Cicada et Formica illustrata (1906)

In Phaedro Platonico[1] Socrates mythum narrat primos homines ante Musas natos esse: quas post creatas nonnulli ex eis musicam adeo mirati sunt ut cibi potusque obliti inedia interierint. Quibus Musas dedisse ut in cicadarum corpus reincarnati totam vitam canendo degerent cibi necessitate exonerati. Ministrae erant Musarum atque post mortem in caelum redientes dominis suis referebant quis mortalium quamque earum potissimum coleret et quomodo.

Notissima autem est fabula Aesopiana a Iohanne de La Fontaine retractata de cicada et formica[2]. Cicada per aestatem cantavit atque cum hiems advenit sine commeatu et nuda reperta est. Tum ad formicam quae cibum ad hiemalem aetatem collegerat cucurrit atque auxilium petivit. At illa dura respondit: Cantabas? Quin nunc saltas? Ita cicada imago facta est incuriae voluptati praesenti deditae, de futuro nihil providentis.

  1. 259b-d.
  2. Textus.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks
Insecta

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!