[go: up one dir, main page]

Jump to content

Chlotarius II

E Vicipaedia
Chlotarius II Langobardis agit.

Chlotharius II (natus 584, mortuus 629 erat rex Franciae ab anno 584 ad usque mortem. Filius Chilperici I et Fredegundae erat.

Anno 584, cum Chlotarius puer paucorum mensium erat, pater, qui Neustriam (partem regni Francorum regnavit et contra fratres Gontranum I et Childebertum II bellum gerebat, sicariis interfectus est. Mater ob aetatem infirmam filii sui Chlotarii praesidium Gontrani regis Burgundiae petere coacta est, qui subito Lutetiam occupavit. Postea Chlotarium adoptavit. XIII annos natus rex iuvenis ipse regnare coepit, cum antea mater Fredegunda regnum administravisset. Anno 592 Gontranus mortuus est, cuius partem regni Childebertus II accepit, qui nunc Austrasiam et Burgundiam rexit. Quo autem anno 596 mortuo regnum inter filios parvos Theudericum II, qui Burgundiam et Theudebertum II, qui Austrasiam accepit, divisum est. Pro duobus Brunichildis, mater Childeberti II regna administravit. Anno 600 fratres Theudebertus et Theudericus Chlotarium II pugna vicerunt et eius partem regni reduxerunt: Rothomagus, Bellovacum, Samarobriva solae urbes ei relictae sunt. Sed annis insequentibus fratres bellum inter se gesserunt, anno 612 Theudebertus etiam necatus est. Theudericus II autem anno 613 mortuus est.

Chlotarius nunc Brunihildam, quae filium infantem Theuderici Sigibertum II regem proclamavit, aggressus est et pugna vicit.

Brunihilda tormentis necata est

Brunihildam et Sigibertum II necari iussit atque nunc regnum Francorum solus rex regnavit.

Sed nobilitas regni, qui regi auxilium praebuerat, a Chlotario postulavit, ut edicto Lutetiae iura nobilium confirmaret: Anno 614 constitutum est, ut rex comites ea regione eligeret, quam administrarent. Praeterea in omnibus regionibus regni (i.d. Austrasia, Neustria, Burgundia) maiores domus ex nobilitate nominati sunt, qui eam partem regni regerent. Pippinus I primus maior domus Austrasiae factus est. Quod initium domus Carolingae fuit. Eodem edicto Iudaici officiis regii Palatii interdicti sunt. Anno 623 Chlotarius II Dagobertum I filium regem Austrasiae fecit, qui ei anno 629, cum Chlotarius II mortuus est, rex totius regni successit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chlotarius II spectant.