Charybdis
Charybdis in mythologia Graeca est gurges marinus qui Ulixem in Odyssea vexavit. Itaque a mythographis recentioribus filia Posidonis/Neptuni et Gaiae/Terrae dicitur fuisse et helluo: cum enim aliquas boves Herculis vorasset, Iuppiter eam fulminavit atque in mare praecipitavit.
In Odyssea
[recensere | fontem recensere]Ab illo tempore, velut gurges voracissimus, in Siculo freto aestuat sub ima rupe prope Messanam in Trinacriae litore : et ter die fluctus cum piscibus navibusque usque ad harenam detegendam haurire dicebatur, ter die rursus evomere. Cum Ulixes illac navigaret, aestus Charybdis a Circe monitus[1] diligenter praecavit : nec tamen sine damno evasit, quod ex Italica parte freti, Scylla, monstrum alterum adhuc immanius, sex nautas intercepit atque voravit. Unde proverbium natum est : Incidis in Scyllam cupiens vitare Charybdim.
Iterum in Odyssea Ulixes, cum Zeus navem ob boves Soliʂ profanatas fulminasset, naufragus et super malo navi erepto et fluitante sedens, ventis et fluctu praecipitatus in Charybdim rursus incidit nec eam vitare potuit. Cum vero malus a monstro sorberetur, ramum fici super introitum gurgitis patulae manu prehendit atque ita suspensus per horas expectavit dum lignum rursus evomeretur. Tunc demum ramum dimisit, in malum rursus cecidit atque incolumis abiit[2] .
Omnino Charybdis personificatio quaedam periculorum maris fuit, in primis aestuum et voraginum.
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Apollodori bibliotheca Epitome VII,21.
- Apollonius Rhodius, libro quarto Argonauticon
- Homerus Odyssea libro duodecimo.
- Hyginus, Fabulae 125.
- Servius: Commentarius ad Aeneidem III,420. 3, 420.
- Strabo, libro primo Geographicon cap. 2.36 necnon libro sexto 2.3.
- Vergilius, libro tertio Aeneidis 420-432.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Pierre-Yves Brandt, "Séduction et dévoration dans le parcours d'Ulysse", GAIA. Revue interdisciplinaire sur la Grèce ancienne, 2011ː 73-83
- Henri Froidevaux, "Une étude nouvelle sur Charybde et Scylla", Annales de géographie, 1894ː 113
- Céline Hanoteau, "Charybde et Scylla dans l'œuvre virgilienne", L'Antiquité Classique, 1939ː 383-394
- Pietro Li Causi, Il mostruoso, la forma e l'informe. Storia di Scilla e Cariddi (in Omero e Virgilio), Palermo, 2007
- Alessandra Lukinovich, "Le cercle des douze étapes du voyage d'Ulysse aux confins du monde", GAIA. Revue interdisciplinaire sur la Grèce ancienne, 1998ː 9-26
- Vollmer, Wilhelm: "Charybdis" - apud: Wörterbuch der Mythologie, Stutgardiae 1874, p. 133