[go: up one dir, main page]

Jump to content

Chalcidoidea

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Subordo : Apocrita 
Superfamilia : Chalcidoidea 
   
Palaeontologia
140–0 m.a.Cretaceum > Recens
Leucospis gigas familiae Leucospidarum.

Chalcidoidea (a Graeco χαλκος 'cuprum', ob eorum colorem metallicum[1]) sunt apocrita ordinis Hymenopterorum, cui superfamiliae sunt circa 22 500 specierum notarum, sed tota diversitas aestimata plus quam 500 000 specierum continet, quod significat maiorem partem nondum repertam et descriptam esse.[2] Nomen chalcidoidea non confundendum est cum chalcididis, quamquam hic sensu stricto solum Chalcididas, unam e familiis attingit, non omnen superfamiliam, quam ob causam studia recentioria nomine chalcidoideorum ad species superfamiliae appellandas utuntur.

Plurimae ex speciebus sunt parasitoidea aliorum insectorum, qui ovis vel stationi larvae hospitis aggrediuntur, sed alii circuli vitae agnoscuntur. Hospites in saltem duodecim ordinibus insectorum reperiuntur, inter quae Lepidoptera, Diptera, Coleoptera, Hemiptera, et alia Hymenoptera, cum duobus ordinibus arachnidorum et adeo una familia nematodorum. Exempli gratia, unum ex eis apocritis paucas mortes in Leptidea sinapis efficit.[3]

Chalcidoidea sunt perparva apocrita coloris obscuri, plerumque nigri vel fusci, sed saepe caerulei vel viridis metallici, corpore multimodis sculpto. Minuta alarum venatio propria agnoscitur, venationi in aliis hymenopterorum parasiticorum superfamiliis visa similis.

Superfamiliae hodie sunt undeviginti familiae exstantes:

Etiam est familia exstincta, Khutelchalcididae Rasnitsyn, Basibuyuk & Quicke, 2004. Ex his familiis, saltem quinque sunt greges artificiosi (paraphyletici), qui in nonnullas familias vel inter familias exstantes aliquando digerantur. Pteromalidae, una e familiis difficillimis, in nonnullis classificationibus usque ad octo stirpes sui generis continere potest, una digestae ob proprietates superficierum.

Nexus interni

  1. Chalcid (quarta ed.). Houghton Mifflin Company. 2009 .
  2. Heraty, John M.; Burks, Roger A.; Cruaud, Astrid; Gibson, Gary A. P.; Liljeblad, Johan; Munro, James; Rasplus, Jean-Yves; Delvare, Gerard et al (2013). "A phylogenetic analysis of the megadiverse Chalcidoidea (Hymenoptera)". Cladistics 29 (5): 466–542 .
  3. Warren et Bourne (1998).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gibson, G. A. P., J. T. Huber, et J. B. Woolley. 1997. Annotated keys to the genera of Nearctic Chalcidoidea (Hymenoptera). NRC Research Press.
  • Grissell, E. E., et M. E. Schauff. 1990. A handbook of the families of Nearctic Chalcidoidea (Hymenoptera). Vasingtoniae: Entomological Society of Washington. Handbook 1:1-85. Textus.
  • Warren, M. S., et N. A. D. Bourne. 1998. Wood White (Leptidea sinapis). Butterfly Conservation Project.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chalcidoidea spectant.