[go: up one dir, main page]

Jump to content

Centimani

E Vicipaedia

In mythologia Graeca centimani[1] (Graece ἑκατόγχειροι[2] vel ἑκατόγχειρες[3]) sunt tres fratres, Urani et Gaeae filii, qui centum bracchia et quinquaginta capita habere narrabantur. Quorum nomina sunt Briareus (alias Aegeon[4]), Gyas (alias Gyges), Cottos. In Apollodori bibliotheca primi inter Urani filios nominantur.

Apud Hesiodum poetam pater Uranus vim eorum reformidans eos vinctos sub terra reliquit. Cum autem multo postea iam decimum annum frustra adversus Titanes pugnaret, monitu Gaeae Iuppiter eos liberavit et sibi consociavit et ambrosiae nectarisque participes fecit. Simul eos hortabatur ut beneficii memores se in bello acriter pugnando adiuvarent. Centimani Martem inclinarunt et postquam Titanes in Tartarum deiecti sunt eos custodiebant. Quin etiam pretium virtutis Briareus Cymopoleam, Posidonis filiam, uxorem duxit.

Primo Iliadis carmine Briareus/Aegeon solus, a Thetide accersitus, Iovi succurrisse dicitur tum cum Posidon, Hera et Athena eum vincire volebant. Gigantis vi territi dei ab incepto destiterunt[5].

Diversa traditio quoque vulgata est quae centimanos Iovis adversarios faciebat. Quam secundam traditionem secuti sunt Vergilius[6] et Ovidius[7]. Fortasse potius ad Gigantomachiam quam ad Titanomachiam pertinebat.

  1. Victionarius. Horatius, Carmina II.17.14ː centimanus Gyas. Ovidius, Amores II.1.12ː centimanum Gyen.
  2. Ilias I.402.
  3. Apollodori bibliotheca I.1.1.
  4. Ilias I.404 (nomen ab hominibus usurpatum; Briareus econtra est nomen a deis usurpatum).
  5. Ilias I.393-406
  6. Aeneis X.565-8
  7. Fasti III.795-808 et IV.593 et Amores II.1.12.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]